PL 5, col. 262
Instructiones adversus deos gentium (Commodianus Gazaeus), J. P. Migne · Carmen adversus gentes (Antonius), J. P. Migne
Omnia non possum comprehendere parvo libello.
Curiositas docti inveniet nomen in isto.
Post haec ipse Deum praestantem tanta negavit:
Dumque aliud numen dementi pectore quaerit,
Ignibus incensis quod misit perdidit aurum.
Par quoque Paganus lapides quos sculpsit adorat,
Et facit ipse sibi, quod debeat ipse timere.
Tum simulacra colit, quae sic ex aere figurat,
Ut quando libitum est, mittat conficta monetae,
Aut magis in species convertat saepe pudendas.
Hinc miseras mactat pecudes; mentesque deorum
Quos putat irasci, calido in pulmone requirit,
Atque hominis vitam pecoris de morte precatur.
Quid petit ignosci veniam, qui sanguine poscit?
Illud enim quale est? quam stultum? quamve notandum?
Cum Deus omnipotens hominem formaverit olim,