PL 5, col. 272

Carmen adversus gentes (Antonius), J. P. Migne

Huncque Chronon dicunt, ficteque Chronon, quia tempus
Quae creat absumit, rursusque absumta promittit.
Cur tamen oblique nomen pro tempore fingunt?
Hunc etiam, quod saepe sibi de prole timebat,
Ab Jove dejectum coelo latuisse per agros
Italiae, Latiumque, ideo tunc esse vocatum.
Magnus uterque deus! Terris est abditus alter,
Alter non potuit terrarum scire latebras.
Hinc Latiare malum prisci statuere Quirites,
Ut mactatus homo nomen satiaret inane.
Quae nox est animi? quae sunt improvida corda?
Quod colitur nihil est, et sacra cruenta geruntur.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.