PL 50, col. 1009

Commentarii in Genesim (Auctor incertus), J. P. Migne

gentes et omnes populi nationum erunt ex te,
reges de lumbis tuis egredientur. Utrum gentes secundum
carnem, congregationes autem gentium secundum
fidem; an utrumque propter fidem gentium
dictum est: sed gentes appellari non possunt, una
gens Israel secundum carnem. Sequitur:
[(Vers. 14.)] Ille vero erexit titulum lapideum in loco
quo locutus fuerat ei Deus. libans super eum libamina,
et effundens oleum, vocansque nomen loci illius Bethel.
Iterum factum est hoc loco quod factum fuerat, an
iterum commemoratum est? Sed quodlibet horum
sit, super lapidem libavit Jacob, non lapidi libavit;
non sicut idololatrae solent aras ante lapides constituere,
et tamquam diis libare lapidibus. Sequitur:
[(Vers. 15 seqq.)] Egressus autem inde, venit verno
tempore ad terram quae ducit Ephrata; in qua cum
parturiret Rachel, ob difficultatem partus periclitari
coepit; dixitque ei obstetrix, Noli timere, quia et hunc
habebis filium. Egrediente autem anima prae dolore,

et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benoni,
id est, filius doloris mei; pater vero appellavit eum
Benjamin, id est, filium dextrae. Mortua est ergo Rachel,
et sepulta in via quae ducit Ephrata, haec est
Bethleem, erexitque titulum super sepulcrum ejus.
Ephrata vero et Bethleem unius urbis vocabulum
est, sub interpretatione consimili, siquidem in frugiferam
et in domum panis vertitur, propter eum
panem qui de coelo ibi descendisse legitur. Sed quid
sibi vult quod cum eumdem Benjamin Rachel pareret,
vocavit nomen ejus, filius doloris mei, nisi futurum
prophetans ex ejus tribu Paulum, qui affligeret
filios Ecclesiae persecutionis suae tempore? Sive
aliter per Benjamin terrestris figurabatur Hierusalem,
quae est in tribu ejusdem Benjamin cujus populus
gravi matrem dolore affecit, effundendo sanguinem
prophetarum, insuper etiam in necem Christi impiis
acclamando vocibus: Sanguis ejus super nos et super

filios nostros [(Marc. VII)]
. Sequitur:
[(Vers. 21.)] Egressus inde, fixit tabernaculum trans
torrentem gregis; quod alia translatio dicit: Trans
torrentem Hader. Hunc locum esse Hebraei volunt ubi
postea templum aedificatum est, et turrim Hader,
turrim gregis significare, hoc est, congregationis et
coetus; quod Michaeas propheta testatur, dicens: Et
tu, turris gregis, filia Sion [(Mich. IV)]
, etc.; illoque
tempore Jacob trans locum ubi postea templum aedificatum
est, habuisse tentoria. Sed sequamur ordinem.
Via pastorum juxta Bethleem locus est ubi angelorum
grex in ortu Domini cecinit, vel Jacob
pecora sua pavit, loco nomen imponens; vel, quod
verius est, vaticinio futurum jam tunc mysterium
monstrabatur. Sequitur:
[(Vers. 22.)] Cumque habitaret in illa regione, abiit
Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui,
quod illum minime latuit. Ruben concupiscentia motus
libidinis, in concubinam patris sui praeceps efferbuit.
Quod incesti crimen non scriberetur, nisi futura

perversitas Israelitici populi praenuntiaretur. Quamquam
et in illo qui hoc commisit consideretur esse
flagitium, in Scripturis tamen est prophetia futurorum:
namque per Ruben primogenitum, populus
primogenitus Israel ex circumcisione significatur.
Qui thorum concubinae polluit: id est, legem veteris
Testamenti saepe praevaricando commaculavit. Quod
autem in concubina lex veteris Testamenti ponatur,
Paulus apostolus docuit, dicens: Abraham duos filios
habuit, unum de ancilla, et unum de libera: haec autem
duo Testamenta [(Gal. IV)]
. etc. In quo Agar quae
concubina fuit, veteris Testamenti ponitur typo:
una est enim perfecta columba genitricis suae, quae
virgo casta, regina et sponsa Christi Ecclesia per
Evangelium jungitur. Sequitur:
[(Vers. 23 seqq.)] Erant autem filii Jacob duodecim.
Filii Liae: primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et
Judas, et Issachar, et Zabulon. Filii Rachel: Joseph,
et Benjamin. Filii Balae ancillae Rachelis: Dan, et
Nepthalim. Filii Zelphae ancillae Liae: Gad, et Aser. Hi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.