PL 50, col. 1012
Commentarii in Genesim (Auctor incertus), J. P. Migne
crimine pessimo. Israel autem diligebat Joseph
super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset
eum, fecitque ei tunicam polymitam. Videntes autem
fratres ejus quod a patre plus cunctis fratribus amaretur,
oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice
loqui. Si sexto decimo anno Joseph in Aegyptum est
venditus, ante tredecim annos quam moreretur avus
ejus venditus invenitur; sexdecim enim annorum
esse non potuit, nisi ante tredecim annos mortis
Isaac, centesimo septimo anno vitae patris sui Jacob;
his enim cum adjecerimus viginti tres quibus Joseph
usque ad adventum patris sui fuit in Aegypto, fient
anni aetatis Joseph triginta novem et Jacob centum
cum triginta, et nulla erit quaestio. Sed quoniam
Scriptura post mortem Isaac ista narravit, putatur
Joseph post ejusdem patris sui mortem sexdecim
annorum fuisse. Quapropter intelligamus de vita
Isaac tamquam multum decrepiti senis tacuisse Scripturam,
cum de Jacob et ejus filiis loqueretur. Vivo
tamen Isaac sexdecim annorum esse coepit Joseph.
Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus
suis, quae causa majoris odii seminarium fuit, dixitque
ad eos: Audite somnium meum, quod vidi: Putabam
nos manipulos ligare in agro, et quasi consurgere
manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos
circumstantes adorare manipulum meum. Responderunt
ei fratres ejus: Numquid rex noster eris, aut subjiciemur
ditioni tuae? Haec ergo causa somniorum atque
sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit. Aliud
quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi
per somnium, quasi solem et lunam et stellas undecim
adorare me; quod cum patri suo et fratribus retulisset,
increpavit cum pater, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium
quod vidisti? Num ego, et mater tua, et fratres
tui adorabimus te super terram? Invidebant igitur ei
fratres sui, pater vero rem tacitus considerabat. Quod
dicit Jacob ad Joseph: Quod est somnium hoc quod
somniasti? numquid venientes veniemus ego, et mater
tua, et fratres tui, adorare te super terram, nisi in
aliquo mysterio dictum accipiatur, quo modo intelligitur
de matre Joseph, quae jam erat mortua? Unde
nec in Aegypto cum sublimaretur putandum est hoc
esse completum: quia nec pater eum adoravit,
quando ad eum venit in Aegyptum, nec mater olim
defuncta potuit. In Christi ergo persona facile intelligi
potest etiam de mortuis, secundum quod dicit
Apostolus: Quia donavit ei nomen quod est super
omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur,
coelestium, terrestrium, et infernorum [(Philipp. II)]
.
Sequitur: Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et
invenit eos in Dothaim. Qui cum vidissent eum procul
antequam accederet ad eos, cogitaverunt eum occidere,
et mutuo loquebantur: Ecce somniator venit; venite,
occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem,
dicemusque: Fera pessima devoravit eum; et tunc apparebit
quid illi prosint somnia sua. Audiens autem hoc
Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et
dicebat: Non interficiamus animam ejus, nec effundamus
ejus sanguinem, sed projicite eum in cisternam
hanc, quae est in solitudine, manusque vestras servate
innoxias. Hoc autem dicebat, volens eripere eum de
manibus eorum et reddere patri suo. Confestim igitur
ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari
et polymita, miseruntque in cisternam quae non
habebat aquam. Et sedentes, ut comederent panem, viderunt
Ismahelitas venire de Galaath, et camelos eorum
portantes aromata, et resinam, et stactem in Aegyptum.
Dixit ergo Judas fratribus suis: Quid nobis prodest,
si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem
illius? melius est ut venumdetur Ismahelitis, et
manus nostrae non polluantur; frater enim et caro nostra
est. Acquieverunt fratres sermonibus ejus, et praetereuntibus
Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum
de cisterna, vendiderunt Ismahelitis triginta [Vulg. viginti] argenteis.
Quaeritur quare Ismahelitas Scriptura,
quibus a fratribus venditus est Joseph, etiam
Madianitas vocet, cum Ismahel sit de Agar filius