PL 50, col. 1016

Commentarii in Genesim (Auctor incertus), J. P. Migne

illam pertinere prophetiam, qua Jacob patriarcha
sub nomine illius Judae taxatus est. Et ideo magis
flagitium ejus divina Scriptura tacere non debuit,
sicut non tacuit in verbis patris ejus, quibus
post illud dedecus ita laudatur. Quia ipse in prophetia
non agnoscitur, alius requiratur, neque enim Judas,
cum ad Thamar concupiscentia victus intraret,
hanc suae libidinis intentionem gerebat, ut inde aliquid
significaretur, quod ad salutem hominum pertineret:
sicut nec Judas ille qui Deum tradidit, hoc
intendit, ut aliquid inde gereretur quod ad eamdem
salutem hominum pertineret. Porro si de tam malo
opere Judae illius, tam bonum opus Dominus fecit,
ut ejusdem suae passionis sanguine nos redimeret:
quid mirum si propheta ejus, de quo ipse ait: De me
enim ille scripsit [(Joan. V)]
, ex malefacto Judae istius
boni aliquid significavit, ut suo mysterio nos doceret?
Ea quippe hominum facta, sancto Spiritu disponente
atque inspirante, collegit propheta narrator, quorum
interpositio non vacaret, ad praesignationem rerum,

quas intenderat, prophetare. Ad significanda
autem aliqua bona, nihil interest si facta illa, quibus
ea significantur, seu bona, seu mala sint: quid
enim interest cum volo aliquid legendo cognoscere,
utrum ex minio reperiam scriptos nigros Aethiopes,
et ex atramento, candidos Gallos? Verumtamen si
non scripta, sed scripturam talem viderem, sine dubitatione
reprehenderem. Ita in factis hominum, quae
ad imitandum vitandumve proponuntur, magnum interest
bonane an mala sint: quae autem ad significandum
scribuntur, sive dicuntur, nihil refert in moribus
facientium, quam laudem reprehensionemve
mereantur: si modo habent aliquam rei, qua de re
agitur, necessariam praefigurandi congruentiam:
sicut enim Caiphae verbi in Evangelio, quantum ad
ejus noxium perniciosumque animum pertinebat,
quantum denique ad ipsa verba, si in eis voluntatem
dicentis attendas, quibus aiebat, ut justus injuste
necaretur, utique mala erant, tamen magnum bonum

illo nesciente significabant, quando ait: Expedit
vobis ut unus moriatur homo, et non tota gens pereat;
dictumque est de illo: hoc autem non a se dixit,
sed cum esset pontifex, prophetavit: quia oportebat Jesum
mori pro gente [(Joan. X)]
: ita factum Judae, secundum
illius libidinem malum fuit: sed illo nesciente,
magnum bonum significavit. A se ipso quippe malum
fecit, sed non a se ipso bonum significavit. Hoc autem
quod necessario praeloquendum putavi, non ad
hoc tantum Judae factum, sed etiam ad caetera valeat,
si qua occurrerint mala facta hominum, quibus bonum
aliquid a narrante prophetatum est. In Thamar
ergo nuru Judae intelligitur plebs regni Judaeorum,
cui de tribu Juda reges tamquam marui adhibebantur.
Merito nomen ejus Amaritudo interpretatur,
ipsa enim domino fellis poculum dedit. Duo autem
genera principum qui non recte operabantur in plebe,
unum eorum qui male operabantur, alterum eorum
qui nihil proderant, significantur in duobus filiis
Judae: quorum unus erat vir saevus ante Dominum,

alter in terram fundebat, ne semen daret ad fecundandam
Thamar. Nec sunt amplius quam duo genera
hominum inutilia generi humano: unum nocentium,
alterum praestare nolentium: si quid boni habent in
hac terrena vita perdentium, tamquam in terram
fundentium. Et quoniam in malo prior est qui nocet,
quam ille qui non prodest, ideo major dicitur malignus;
et ille sequens, qui fundebat semen in terram,
moeror eorum. Nomen quoque majoris, qui vocabatur
Her, interpretatur Pelliceus, qualibus tunicis induti
sunt primi homines in poena damnationis suae,
dimissi ex paradiso. Sequentis autem nomen qui vocabatur
Onan, interpretatur Moeror eorum. Quorum,
nisi quibus nihil prodest, cum habeat unde prodesse
possit: atque id perdat in terra? Porro majus malum
est ablatae vitae, quod significat pellis, quam non
habitae, quod significat moeror eorum. Deus tamen
ambos occidisse dictus est, ubi figuratur regnum talibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.