PL 50, col. 1223

Vita Hilarii (Honoratus Massiliensis), J. P. Migne

illud recte aestimans narrationis exordium,
quod ipse judicavit conversationis suae dignum esse
principium, quemadmodum portum verae salutis intraverit,
vitae istius naufragio superato, praelibare
tentabo.
CAPUT II. Hilarium convenit Honoratus ut ad Deum convertat.
3.
Hunc igitur dum beatae memoriae Honoratus
pater in novae vitae immortalitatem cuperet pietatis
regenerare visceribus, congregationem per se Domino
conquisitam pausillulum dereliquit. Ad patriam,
ex qua eum amor coelestium expulerat, tanti
filii revocavit affectus. Corpore infirmus, mente validus
et robustus, sobolem novam spiritali adhortatione
concipiens, instructione formans, orationibus

procreans, in corde praeclari cespitis sanctum semen
aratro fidei percolendum jaciebat peritus agricola,
quod orationum perennibus donis et lacrymarum
fluentibus rivis irrigabat. Sed anima generosa, quae
falsam atque fallentem saeculi felicitatem innumero
doctrinarum labore conceperat, cum ad coelestis
regni militiam vocaretur, non levem habuit facilemque
tractatum; quandoquidem se subtiliter ingerebat
dulcedo praesentium, ut veram frugem et gloriam
abstraheret futurorum. Sed pius pater his
adhortationibus animum mundi prosperitate constrictum
solvere gestiebat: Ego, fili, superna inspiratione
flammatus, ut perennis vitae gloriam consequaris
ad eadem loca pro te redire compellor, unde
jamdiu fugiendum esse salubri, ut cernis, definitione

constitui. Non tibi terrena, sed coelestia; non caduca
cum mundo, sed aeterna cum Christo, eodem sponsore
quo largitore muneris, in perpetuum provisurus.
Ista, quae sequeris, et quae animo concepisti,
mors potest intercipere omni communis aetati:
quae autem suadeo non deserentes parant divitias,
sed mansuras; nec temporalia commoda, sed aeterna;
nec titulos vanescentium honorum, sed perennem
gloriam tribuunt angelorum. In saeculi conversatione
volatili, quam Scriptura prophetica umbrae
apparenti et illico vanescenti credidit comparandam,
dicens, Dies mei sicut umbra praetereunt [(Psal. CXLIII,
4)]
, recte quidquid aspicitur, deceptorium judicatur.
Et ideo seu corporum vires, seu patrimoniorum
facultates, seu felicitatis augmenta, vel diversarum

prosperitatum insignia, pene est ut ante transeant
quam producta laetitia, quolibet usu auctorem
incipiant oblectare. Quae tamen plus metu amissionis
excruciant amatorem quam suae prosperitatis ambitu
laetificent possidentem. Jugiter suspecta, nec
tamen manentia, more subdoli hostis ingerentis parvam
praedam, ut possit animam perpetuo tenere captivam.
Et ideo accensus non humano affectu, sed
divino nutu, quia non fallit ille qui dixit interius:
Magna et supra quam credi possunt de te mihi metere

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.