PL 50, col. 1241

Vita Hilarii (Honoratus Massiliensis), J. P. Migne

curricula hucusque peregimus; jam ad illud tremendum
supernae majestatis evocamur examen. Viam
carnis hujus et incertam vitam saeculi praesentis ingressi,
jussionibus paruimus Creatoris, ac servitutis
propriae peractis officiis, ad veram perennemque
patriam praelata consolatione migrabimus. Militavimus
hucusque spiritali militia. Infidi corporis aculeos
cilicii asperitate contulimus. Abstinentiae rigore
ac vigiliarum lassitudine universa vitiorum certamina
auxilio superavimus desuper implorato. Cogitationum
laqueos sancta meditatione disrupimus. Occupati
studiis doctrinae coelestis, talentum perennitatis multitudini fidelium non cessavimus erogare. Navigavimus
per vitae istius pelagus, et diversa, juvante
Domino, virtutum mercimonia cum fenore usurae salutiferae

Deo referenda percepimus. Ad portum quietis
Domino gubernante coepimus propinquare. Cum
istius mundi principibus, cum quibus Apostolus describit
bellum juge esse, confliximus, quod nulli deerit
quicumque ad beatitudinem coelesti gratia praecedente,
et industria subsequente voluerit pervenire.
Absolutum me et liberatum ad Domini mei intuitum
credo eodem propitiante venturum. Ad ea praemia
obtinenda perseveranti cursu vobis sunt peragenda
certamina. Ille utique, qui se livore proprio perdidit,
qui procul odoratur bellum [(Job. XXXIX, 28)] , et ad
vocem tubae, quasi cuncti esse debeant in sua potestate,
diutina antiquitate callidus, subtilitate dolosus,
decipiendi assiduitate atque arte peritus, qui electis
pascitur escis, et perditione perfectorum saginatur,

poenam propriam, salutem reputat alienam, non mediocre
aestimans solatium, si ad superna tendentes
laqueis capiat peccatorum, et funibus perditionis;
quos etiam propheta suspirans dicebat: Funes peccatorum
circumplexi sunt me [(Ps. CXVIII, 51)]
. Hic salutis
humanae inimicus cavendus est; huic omnimodis
oppugnandum est et resistendum. Quomodo enim
poterit incedere jam ligatus, vel audebit repugnare
captivus? Habebit procul dubio in infernali poena
participem, quem tenuerit in saeculi voluptate consortem.
Hujus fortitudinem Dominus beato Job monstrans,
ita dicit: Aurum reputat velut lutum; Jordanis
alveum avido se aestimat ore sorbere [(Job. XLI, 21,
22)]
. Quid est, aurum reputat ut lutum? nisi sanctorum
vitam, velut lutum se aestimat calcaturum:

proclamante propheta: Erue de luto faecis pedes meos [(Ps. XXXIX, 3)]
.
Jordanis autem fluenta quae sunt,
nisi baptismi sacramenta, quae sua credit impugnatione
devoranda? Lutea compago antiquitatem potentiamque
ejus non potest sine Dei gratia superare;
tamen jugi certamine et indesinenti conflictu ejus
sunt insidiae tolerandae. Spectator certaminis humani
quotidianam exercitii palaestram placidus intuetur.
Videt ignita jacula dirigi, sed lacrymarum facit fonte
restingui. Cernit laqueos praeparari; sed orantes

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.