PL 50, col. 1272

Sermo de vita Honorati (Hilarius Arelatensis), J. P. Migne · Epistola (Hilarius Arelatensis), J. P. Migne

sancti testis fuisti. Nec facile tam exerte, tam lucide
quisquam de Divinitatis Trinitate disseruit, cum eam
personis distingueres, et gloriae aeternitate ac majestate
sociares.
39.
Memento itaque, amice Dei, memento jugiter
nostri, Deo incoinquinatus assistens, canens illud
canticum novum, et sequens Agnum quocumque vadit.
Tu illi pedissequus; tu nobis patronus, orationum
nostrarum interpres acceptabilis, et fortis assertor,
perfusas ad sepulcrum tuum alumni gregis
preces perfer; impetra ut conspiratione communi
omnes simul sacerdos et populus, quae jussisti, quae
docuisti, aliquatenus obtinere mereamur. Per Dominum
nostrum Jesum Christum, qui te in gloriam
suam assumpsit, atque cum Patre suo et cum Spiritu

sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum.
Amen.

ut speciosa haec in Christo Instructionum nostrarum
gloriae tuae opera, te in paginis tuis duce,
aliquando percenseam. Hoc unum precor, ne me
diu his Instructionibus fraudari feras; sed unum me
de juvenibus tuis, quorum haec eruditioni ordinasti,

habens, eo instantius habere me haec velis, quo me
magis juventutis retia premunt. Memorem te mei
Dominus ad profectum Ecclesiae suae diu servet, beatissime
papa.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.