PL 50, col. 729

Formulae spiritalis intelligentiae (Eucherius Lugdunensis), J. P. Migne

currentes per singulorum nominum figuras,
quibus ista in illo divinae lectionis inserta textu
accipi solent. Oremus itaque Dominum ut revelet
abscondita Scripturarum suarum, et proferamus
quomodo secretiora intellectu sentiendum sit.
I. De divinis nominibus.
II. De his quae appellantur membra Domini, vel
quae de eo significantur.
III. De supernis creaturis.
IV. De terrenis.
V. De animantibus.
VI. De variis nominum et rerum appellationibus.
VII. De interiori homine.
VIII. De his quae in usu atque in medio habentur.
IX. De variis verborum vel nominum significationibus.

X. De Jerusalem, vel adversis ejus.
XI. De numeris, quorum significationes in allegoriam
trahuntur.
Ergo ipsas jam nunc nominum atque verborum
significantias, secundum quas vel maxime in allegoriam
trahuntur, prout donum Dei suggesserit, explicemus.
CAPUT I. De divinis nominibus.
Omnipotens Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus
unus atque trinus. Unus videlicet exstat in natura,
trinus in personis. Solus invisibilis, immensus
atque incomprehensibilis. Solus incircumscriptus,

immutabilis, incorporeus et immortalis; ubique praesens
et latens; ubique totus et immensus.
Invisibilis est, quia in essentia sua omnino videri
non potest, Apostolo testante, qui ait: Quem nullus
hominum vidit, sed nec videri potest [(I Tim. VI, 16)]
.
Et in Evangelio: Deum nemo vidit umquam [(Joan.
I, 18)]
.
Incorporeus est, quia nullis membrorum lineamentis
compositus sive compactus existit. Sic veritas
in Evangelio dicit: Spiritus est Deus, et eos qui
adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare [(Joan. IV, 24)]
.
Immensus est, quia quantitas ejus, vel qualitas a
nullo ex creaturis metiri potest. Cui Salomon in
suis orationibus supplicans ait: Si coelum et coeli

coelorum non te capiunt, quanto magis domus ista,
quam aedificavi [(III Reg. VIII, 27)]
.
Incircumscriptus est, quia circumscribi non potest.
Inlocalis est, quia de loco ad locum nequaquam
transit, sed neque in loco quolibet retinetur, ipso
de se per Isaiam testimonium perhibente ac dicente: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum
pedum meorum
[(Isai. LXVI, 1)]
. Et per Jeremiam: Nonne coelum et terram ego impleo
[(Jer. XXIII, 24)]
?
Cujus immensitatem propheta in psalmo confitens
ad ipsum Dominum ait: Si ascendero in coelum tu
illic es, si descendero ad infernum ades [(Ps. CXXXVIII,
8)]
. De ejus immensitate in libro Job scriptum est:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.