PL 50, col. 747

Formulae spiritalis intelligentiae (Eucherius Lugdunensis), J. P. Migne

ut quidam opinantur, Mariae virginis praefiguratio: eo
quod quasi de humani corporis rubo, Salvatorem
tamquam rosam emiserit; aut quod vim divini fulgoris,
sine viri assumptione pertulerit. In Exodo: Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio
rubi, et videbat quod rubus arderet, et non combureretur [(Exod. III, 2)]
.
Alias rubus ardens nec consumptus
Judaicum populum signavit, quod et legis Dei
flammam praecepit, et tamen peccati poenam nequaquam
vitavit. Spinae, interdum noxiae divitiarum
curae, animum suffocantes, et hujus mundi sollicitudines:
in Evangelio: Aliud cecidit in spinas [(Luc.
VIII, 6)]
; et iterum: Qui a sollicitudinibus et divitiis et
voluptatibus suffocantur [(Ibid., 14)]
. Tribuli, aculei
vitiorum vel tentationum: in Genesi: Spinas et tribulos

germinabit tibi [(Gen. XIII, 18)]
. Fontes, baptismum:
in psalmo: Sicut cervus desiderat ad fontes
aquarum [(Ps. XLI, 2)]
. Fons etiam est Christus, ut
psalmo: Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum [(Ibid.)]
;
et Esaias: In die illa erit fons patens
domus David [(Zach. XIII, 1)]
, et caetera. Item in malam
partem: ut Apostolus: Fontes sine aqua [(II
Petr. II, 17)]
. Aquae, tentationes: in psal.: Forsitan
ut aqua absorbuisset nos [(Ps. XXIII, 4)]
. Item: Intraverunt aquae usque ad animam meam
[(Ps.
LXVIII, 2)]
. Item in bonam partem: in Jeremia: Me dereliquerunt fontem aquae vivae
[(Jerem. II, 13)]
; et in
Esaia: Qui sititis, ite ad aquam [(Isai. LV, 1)]
, id est,
ad doctrinam. Aquae nomine in Scriptura sancta
aliquando Spiritus sanctus significatur. Sic enim

Spiritus sancti infusio designatur: ut in Evangel.: Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae
vivae
[(Joan. VII, 38)]
. Item per aquam angelicus chorus
exprimitur: ut in psalmo; Et aquae quae super
coelos sunt laudent nomen Domini [(Ps. CXLVIII, 4)]
. Item
scientia sacra: ut in libro Sapientiae: Aqua sapientiae
potabit eos [(Eccl. XV, 3)]
. Et iterum: Aqua profunda
verba ex ore viri [(Prov. XVIII, 4)]
. Prava quoque scientia
per aquam appellatur. Sicut per Salomonem,
mulier quae typum haereseos tenet, callidis persuasionibus
blanditur dicens; Aquae furtivae dulciores
sunt [(Prov. IX, 17)]
. Aqua etiam hujus mundi prosperitatem
significat: ut in psalmo: Transivimus per
ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium [(Ps.
LXV, 12)]
. Ignis et aqua utrumque periculosum: ut in

Evangelio: Frequenter eum et in ignem et in aquam
misit, ut eum perderet [(Marc. IX, 21)]
. Quando res
sunt angustae, et aliquae infelicitates sunt in hoc
mundo, quasi ignis est. Quando res sunt prosperae, et
abundantia saeculi circumfluit, quasi jam aqua est.
Per aquam etiam populi designantur, ut in Apocalypsi: Aquae multae populi sunt multi
[(Apocal. XVII,
15)]
. Per aquam quoque non solum cursus discurrentium
populorum, sed etiam bonorum mentes, fidei
praedicamenta sequentes ostenduntur: sicut apud
Esaiam est: Beati qui seminatis super omnes aquas [(Isai. XXXII, 20)]
.
Aqua etiam baptismum indicat: ut
ait Joannes Evangelista: Tres sunt, qui testimonium
dant in terra, spiritus, aqua, et sanguis [(I Joan. V, 8)]
.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.