PL 50, col. 997
Commentarii in Genesim (Auctor incertus), J. P. Migne
quod est Deus. Ergo propter Rachel, non propter
Liam servitur. Nam quis tandem amaverit in operibus
justitiae laborem actionum atque passionum? Quis
eam vitam propter se ipsam expetiverit, sicut nec
Jacob Liam? Sed tamen sibi nocte suppositam in
usum generandi, amplexus et fecunditatem illius expertus
est. Dominus enim eam, quia per se ipsam
diligi non poterat, primo ut ad Rachel perveniretur,
tolerari fecit; deinde propter filios commendavit: ita
enim unusquisque utilis Dei servus sub dealbationis
peccatorum suorum gratia constitutus, quid aliud in
sua conversatione meditatus est, quid aliud in corde
gestavit, quid aliud in corde adamavit, nisi doctrinam
sapientiae? quam plerique se adepturos et percepturos
putant statim ut se in septem praeceptis legis
exercuerint, quae sunt de dilectione proximi, ne cuiquam
homini noceatur: id est, Honora patrem et
matrem, Non moechaberis, Non occides, Non furaberis,
Non falsum testimonium dices, Non concupisces uxorem
proximi tui, Non concupisces rem proximi tui
[(Exod. XX)] .
Quibus quantum potuerit observatis
postea quam pro concupita et sperata pulcherrima
delectatione doctrinae per tentationes varias quasi per
hujus saeculi noctem, tolerantiae laboris adhaeserit,
velut pro Rachel, Liae inopinate conjungitur; et hanc
sustinet, ut ad illam perveniat; si perseveranter amat,
acceptis aliis septem praeceptis: ac si dicatur, Servi
alios septem annos pro Rachel; ut sit pauper spiritu,
mitis, lugens, esuriens, sitiensque justitiam, misericors,
mundi cordis, pacificus. Vellet enim homo, si
fieri posset, sine ulla tolerantia laboris, quae in agendo
patiendoque amplectenda est, statim ad pulchrae atque
perfectae sapientiae delicias pervenire; sed hoc
non potest in terra morientium. Hoc enim significare
videtur quod dictum est ad Jacob, Non est moris in
loco nostro ut minor nubat priusquam major: quia non
absurde major appellatur, quae tempore prior est.
Prior est autem in recta hominis eruditione labor operandi
quae justa sunt, quam voluntas intelligendi
quae vera sunt. Ad hoc valet quod scriptum est, Concupisti
sapientiam? serva mandata, et Dominus praebebit
illam tibi [(Eccli. I)]
. Mandata utique ad justitiam pertinentia,
justitiam quae ex fide est, quae inter tentationum
incerta versatur: ut pie credendo quod nondum
intelligit, etiam intelligentiae meritum consequatur:
quantum enim valet, quod modo commemoravi
esse scriptum, Concupisti sapientiam, serva mandata,
et Dominus praebebit illam tibi, tantum et illud valere
arbitror, Nisi credideritis, non intelligetis, ut justitia
ad fidem, ad sapientiam vero intelligentia pertinere
monstretur. Proinde in his qui flagrant ingenti amore
perspicuae veritatis, non est improbandum studium,
sed ad ordinem revocandum: ut a fide incipiant, et
bonis moribus nitantur pervenire quo tendunt. In eo
quippe quod adversatur, virtus est laboriosa; in eo
vero quod appetitur, luminosa sapientia. Quid opus
est, inquit, credere? quid non mihi ostenditur manifestum
aliquod verbum quo videam rerum omnium
scientiae principium? Id enim est in quod maxime ac
primitus inardescit, si vel studiosus est animus rationalis.
Cui respondeatur: Pulchrum est quidem
quod desideras, et amari dignissimum; sed prius nubit
Lia, et postea Rachel. Ardor ergo iste ad id valeat
ut ordo non recusetur, sed potius toleretur; cum
autem perventum fuerit, simul habebitur in hoc saeculo
non solum speciosa intelligentia, sed etiam laboriosa
justitia. Quamlibet enim acute sinceriterque
cernatur a mortalibus incommutabile bonum, adhuc corpus quod corrumpitur aggravat animam, et terrena
inhabitatio deprimit sensum, multa cogitantem
[(Sap. IX)]
.
Ad unum ergo tenendum, multa ferenda sunt. Itaque
duae sunt uxores Jacob liberae: ambae quippe sunt
filiae remissionis peccatorum, hoc est, dealbationis,
quod est Laban; verumtamen una amatur, et altera
toleratur; sed quae toleratur, ipsa prius et uberius fecundatur:
ut si non propter se ipsam, certe propter
filios diligatur: labor enim justorum maximum fructum