PL 51, col. 118

Carmen de ingratis (Prosper Aquitanus), J. P. Migne

Deturbare procul, lucemque negare tenebris.
Atqui Salvator mundi non praemia justis
Solvere, nec sanis venit conferre medelam:
Sed quod dispersum exciderat, fractum atque jacebat,
149 Quaerere, et inventum reparare, ac reddere curae.
DENIQUE ne quisquam ex morum splendore putetur
Censeri, aut fidei merito ad bona summa vocari,
Ceu non divino sit munere mentibus ipsa
Inspirata fides; recole innumerabile vulgus
Retro senum et juvenum, qui caeca turpiter usi
Libertate animi, per cultus daemoniorum,
Per magicas artes, per amorem rapta tenendi,
Per stupra, per caedes vitam duxere nefandam:
Et tamen incumbente obito, jam limite in ipso
Extremi flatus, miserantem nocte remota
Cognovere Deum; purgatorisque lavacri
Munere, nulla mali linquentis signa prioris,
Exempti mundo mutarunt tartara coelo.
Quae merita hic numeras? Si praecedentia cernas,
Impia; si quaeris post addita, nulla fuerunt.
SI vero merito ascribis, voluisse renasci:
Nempe utero fidei parta est tam recta voluntas.
Porro fidem quis dat, nisi gratia? sic bene velle
Gratia dat tribuendo fidem quae credita poscat,
Quaeque voluntatis meritum creet, ipsaque solo
Nascatur spirante Deo, mentemque reformans,
De cinere algenti sopitum suscitet ignem.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.