PL 51, col. 207
De gratia Dei et libero arbitrio voluntatis (Prosper Aquitanus), J. P. Migne
cujus quotidie gratiam consequuntur, qui sine illo
tantum se assequi posse confidunt?
CAPITULUM III. Alias CAP. VI. Quod nisi gratia Dei continua juvemur, insidias diaboli superare non possumus.
Neminem etiam baptismatis gratia renovatum,
idoneum esse ad superandas diaboli insidias, et ad
vincendas carnis concupiscentias, nisi per quotidianum
adjutorium Dei perseverantiam bonae conversationis
acceperit: quod ejusdem antistitis in iisdem
paginis doctrina confirmat dicens ( Vide ubi supra):
Nam quamvis hominem redemerit a praeteritis ille 273
peccatis; tamen sciens illum iterum posse peccare,
ad reparationem sibi, quemadmodum posset illum et
post ista corrigere, multa servavit: quotidiana praestat
ille remedia, quibus nisi freti, confisique nitamur,
nullatenus humanos vincere poterimus errores. Necesse
est enim ut quo auxiliante vincimus, eo iterum non adjuvante
vincamur.
CAPITULUM IV. Alias CAP. VII. Quod per Christum libero bene utamur arbitrio.
Quod nemo, nisi per Christum, libero bene utatur
arbitrio, idem magister in epistola ad Milevitanum
concilium data praedicat, dicens ( Vide ubi supra):
Adverte tandem, o pravissimarum mentium perversa
doctrina, quod primum hominem ita libertas ipsa decepit,
ut dum indulgentius frenis ejus utitur, in praevaricationem
praesumptione concideret, nec ex hac
potuit erui, nisi ei providentia regenerationis statum
pristinae libertatis Christi Domini reformasset adventus.
CAPITULUM V. Alias CAP. VIII. Quod omnia sanctorum merita dona sint Dei.
Quod omnia studia et omnia opera ac merita
sanctorum ad Dei gloriam laudemque referenda
sint, quia nemo aliunde ei placeat, nisi ex eo quod
ipse donaverit. In quam nos sententiam dirigit beatae
recordationis papae Zosimi regularis auctoritas, cum
scribens ad totius orbis episcopos ait ( Non exstat
haec epistola), Nos autem instinctu Dei (omnia enim
bona ad auctorem suum referenda sunt, unde nascuntur)
ad fratrum et coepiscoporum nostrorum conscientiam
universa retulimus. Hunc autem sermonem sincerissimae
veritatis luce radiantem tanto Afri episcopi
honore venerati sunt, ut ita ad eumdem virum scriberent
( Neque haec epistola exstat): Illud vero quod
in litteris, quas in universas provincias curasti esse
mittendas, posuisti dicens: « Nos tamen instinctu Dei, »
etc., sic accepimus dictum, ut illos, qui contra Dei adjutorium