PL 51, col. 635

Carmen de providentia divina (Auctor incertus (Prosper Aquitanus)), J. P. Migne

Nos etenim quoties causa quacumque movemur,
Vindictam celerem cupimus, quia rara facultas
Non patitur laesis tempus transire nocendi.
At vero aeternum nil effugit, omniaque adsunt
Salva Deo; nihil est illi tardumve citumve:
Nec dilata umquam, nec festinata putemus,
Quae veniunt, nostris mutantur tempora rebus.
Nam quod ubique agitur, quod gestum est, quodque gerendum est,
Ante oculos Domini puncto subsistit in uno,
Una dies cui semper adest cras atque here nostrum.
SED quamquam examen Deus omnia servet in illud
Quo quae nunc occulta latent reserata patebunt,
Multa tamen mundum per saecula cuncta regentis
Justitiae documenta dedit, dum maxima bellis
Regna quatit, dum saepe urbes, populosque potentes
Exhaurit morbis, cremat ignibus, obruit undis;
Dumque inopes ditat, dejectos elevat, auctos
Imminuit, solvit vinctos, subigitque superbos.
Nec vero hoc nisi cum magna ratione putandum est
Accidere, ut quoties iram experiuntur iniqui,
Supplicia insontes videantur obire nocentum.
Multa quidem semper mundo communia in isto
Indignos dignosque manent: sol omnibus idem est,
Idem imber, pariter subeuntur frigora et aestus.
Utque indiscreta est cunctis aqua, lumen, et aura;
Sic injustorum justos mala ferre necesse est:
Ut dum multa malis insontes compatiuntur,
Sint quorum merito populis parcatur iniquis,
Et qui conversos virtutis imagine ducant.
Sed cum perdendis indemutabilis instat
Finis, non eadem incumbit sententia sanctis.
Sunt quos diluvium mundi non obruat, et quos
Arsuris liceat Sodomis evadere: norat
Angelus Aegypti vastator limina signo
Scripta crucis, sacro removens a sanguine plagam.
Nec rutilo mulier decepta est vellere, cujus
Sola domus tanta pereunte superfuit urbe.
Fit mare per tumidum sanctis via, fitque per amnem;
Et per inane piis gradus est: cibus alite serva
819 Suggeritur, perditque avidus sua fercula messor.
Utque Dei servis nihil obsit, vertitur ordo
Naturae, vinctos labentia vincula solvunt;

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.