PL 51, col. 649

De vocatione omnium gentium (Auctor incertus (Prosper Aquitanus)), J. P. Migne

gratiae Dei, magna et difficilis dudum vertitur
quaestio. Quaeritur enim utrum velit Deus omnes
homines salvos fieri; et quia negari hoc non potest,
cur voluntas Omnipotentis non impleatur inquiritur?
Cumque hoc secundum voluntatem hominum fieri
dicitur, gratia videtur excludi; quae si meritis redditur,
constat eam non donum esse, sed debitum. Unde
iterum quaeritur cur hoc donum, sine quo nemo
salvus est, ab eo qui omnes salvari vult, non omnibus
conferatur. Atque ita, contrariarum disputationum
nullus terminus reperitur, dum non discernitur
quid manifestum, quid sit occultum. De hac igitur 848
compugnantia opinionum, qua mensura et temperantia
sentiendum sit, quantum Dominus adjuverit,
annitar inquirere; exercens atque discutiens modulum

facultatis meae in his quae cordi meo sobrie
(quantum arbitror) inhaeserunt; ut si in eas regulas
processerit stylus quae nihil offensionis, nihil habeant
pravitatis, non solum nobis, sed et aliis utile
sit, ad aliquem nos limitem pervenisse, quem non
debeamus excedere. Primitus itaque de voluntatis
humanae motibus et gradibus disputandum est. Inter
quam et gratiam Dei quorumdam non sana discretio
est, existimantium quod praedicatione gratiae liberum
negetur arbitrium; nec advertentium eadem
regula sibi posse objici, quod gratiam negent, cum
eam humanae voluntatis non ducem volunt esse, sed
comitem. Si enim tollitur voluntas, nisi ipsa est
verarum origo virtutum; tollitur gratia, nisi ipsa est
bonorum causa meritorum. Sed jam, auxiliante Christo,

quod tractandum concepimus inchoemus.
849
CAPUT II. Omni animae humanae naturaliter inesse qualemcumque voluntatem, quae aut sensualis, aut animalis, aut spiritalis est.
Omni animae humanae, quantum intelligere atque
experiri datur, naturaliter qualiscumque inest voluntas,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.