PL 51, col. 656
De vocatione omnium gentium (Auctor incertus (Prosper Aquitanus)), J. P. Migne
audivit, et totum de voluntate quod credidit? Quod
si ita esset, nihil inter gratiam legemque distaret,
nec indulgentiae quemquam spiritus vivificaret, si
occidens littera permaneret. Lex enim quod fieri aut
non fieri jubet, non praestat ut aut fiat aut non fiat;
quoniam severitati ejus non libertate, sed timore
servitur: Dominus autem ut legem non solveret, sed
impleret [(Matth. V, 17)] , per gratiae auxilium efficax
fecit legis imperium, et multiplicando clementiam
sustulit poenam; ut peccatum non ulciscendo plecteret,
sed remittendo deleret. Unde adulteram ex legis
constitutione lapidandam, et veritate liberavit, et
gratia; cum exsecutores praecepti de conscientiis
territi, trementem ream sub illius judicio reliquissent
qui venerat quaerere et salvum facere quod perierat
[(Luc. XIX, 10)] ;
et ideo inclinatus, id est, ad
humana demissus, et in opus nostrae reformationis
inflexus, digito scribebat in terram [(Joan. XVIII, 6)]
,
ut legem mandatorum per gratiae decreta vacuaret,
et ostenderet se esse qui dixerat, Dabo leges 856 meas in sensu ipsorum, et in corde ipsorum scribam
eas
[(Jerem. XXXI, 33)]
. Quod utique quotidie facit,
dum cordibus vocatorum suam inserit voluntatem,
et stylo Spiritus sancti quidquid in animae paginis
diabolus invidendo falsavit veritas miserando rescribit.
Cum igitur verbum Dei per ministerium praedicantium
auribus carnis infertur, miscetur operatio
potentiae divinae cum sono vocis humanae, et qui
incitavit evangelizantis officium, audientis quoque
firmavit affectum. Dulcescit enim animae cibus
verbi, veteres tenebrae nova luce pelluntur, et obtutus
interior caligine antiqui erroris exsuitur:
transit animus de voluntate in voluntatem; etsi illa
quae pellitur, aliqua cunctatione remoratur; ea
tamen quae gignitur electiora quaeque sibi vindicat, ut
lex peccati et lex Dei diversas atque discretas in
eodem homine habeant mansiones: et concupiscente
carne adversus spiritum, carnis etiam concupiscentiis
spiritu repugnante [(Gal. V, 17)] , per exteriora
quidem insidiari tentator audeat, sed mens auxilio
Dei munita praevaleat. Ad magnam enim utilitatem
fidelium materia est reservata certaminum, ut non
superbiat sanctitas, dum pulsatur infirmitas. Unde
et Apostolus dicit: In magnitudine revelationum ne
extollar, datus est mihi angelus Satanae qui me colaphizet.
Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet
a me; sed dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea, nam
virtus in infirmitate perficitur [(II Cor. XII, 7)]
. Quaerat
ergo Dominus imaginem suam, et errantem ovem