PL 51, col. 658

De vocatione omnium gentium (Auctor incertus (Prosper Aquitanus)), J. P. Migne

se Deum scire, factis autem negant [(Tit. I, 16)]
. Nam cum
scriptum sit, Omnis qui invocaverit nomen Domini salvus
erit [(Rom. VII, 21)]
, de quibusdam tamen Dominus ait: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum
coelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui
in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum
[(Matth. VII,
21)]
; et: Multi mihi dicent in illa die, Domine, Domine,
nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine
tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas
fecimus? et tunc dicam illis, Numquam novi vos,
discedite a me, operarii iniquitatis [(Ibid., 22)]
. Tales
non invocant nomen Domini quia non habent Spiritum
adoptionis filiorum in quo clamamus, Abba, Pater [(Rom. VIII, 15)]
.
Nemo autem potest dicere Dominum
Jesum, nisi in Spiritu sancto [(I Cor. XII, 3)]
; et: Quicumque

Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei [(Rom.
VIII, 14)]
. Qui ad Deum per Deum veniunt, et salvari
volentes omnino salvantur: quia ipsum desiderium
salutis ex Dei inspiratione concipiunt, et per
illuminationem vocantis in agnitionem veniunt veritatis. 858
Sunt enim filii promissionis, merces fidei,
spiritale semen Abrahae, genus electum, regale sacerdotium [(I Petri II, 9)]
,
praescitum et praeordinatum in
vitam aeternam, sicut testatur Spiritus sanctus per
Jeremiam prophetam dicens, Ecce dies veniunt, dicit
Dominus, et disponam domui Israel, et domui Juda
testamentum novum, non secundum testamentum quod
disposui patribus eorum, in die qua apprehendi manum
eorum, ut educerem illos de terra Aegypti: quia ipsi
non perseveraverunt in testamento meo, et ego eos neglexi,
[Al. CAPUT IX.]
dicit Dominus. Quia hoc est
testamentum quod disponam domui Israel post dies illos,
dicit Dominus, Dabo leges meas in sensu ipsorum,
et in corde ipsorum scribam eas, et ero illis in Deum,
et ipsi erunt mihi in populum. Et non docebit unusquisque
proximum suum, et unusquisque fratrem suum,
dicens, Cognosce Dominum: quia omnes cognoscent me
a pusillo eorum usque ad magnum, quia propitius ero
iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum memor non
ero. Et dabo illis viam alteram, et cor aliud, ut me
timeant omnes dies in bonum ipsis, et filiis eorum post
eos; et constituam illis testamentum aeternum, quod
non avertam post eos; et timorem meum dabo in cor
eorum, ne discedant a me, et visi abo eos, ut bonos eos
faciam [(Jerem. XXXI, 31 seqq.)]
. Per Isaiam quoque de

gratia sua Dominus, qua ex omnibus hominibus
novam creaturam facit, eadem praenuntiat, dicens:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.