PL 51, col. 668
De vocatione omnium gentium (Auctor incertus (Prosper Aquitanus)), J. P. Migne
de tenebris, et producit in lucem umbram mortis. Qui
multiplicat gentes et perdit eas, et subversas in integrum
restituet. Qui immutat cor principum terrae, et
decipit eos, ut frustra incedant per invium. Palpabunt
quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet
quasi ebrios [(Ibid., 16 et seq.)]
. Et iterum idem dicens
voluntatem Dei irritam esse non posse: Ipse
enim, inquit, solus est, et nemo avertere potest cogitationem
ejus: et anima ejus quodcumque voluerit,
hoc fiet [(Job XXIII, 13)]
.
868
CAPUT XV Quod pars hominum liberatur, ascribi non potest meritis voluntatum: veluti bonos elegerit gratia, malos praeterierit.
Liberatur pars hominum, parte pereunte: et si
hoc voluntatum meritis voluerimus ascribere, ut
malos neglexisse gratia, bonos autem elegisse videatur;
resistet nobis innumerabilium causa populorum,
quibus per tot saecula nulla coelestis doctrinae
annuntiatio coruscavit. Nec meliores fuisse eorum
posteros possumus dicere, de quibus scriptum est, Gentium populus, qui sedebat in tenebris, lucem vidit
magnam; et sedentibus in tenebris et umbra mortis, lux
orta est illis
[(Isai. IX, 1)]
. Et ad quos apostolus Petrus
dicit, Vos autem genus electum, regale sacerdotium,
gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutes annuntietis
ejus qui de tenebris vos vocavit in tam admirabile
lumen suum: qui quondam non populus, nunc autem
populi Dei; quorum aliquando non est misertus, nunc
autem miseretur [(I Petr. II, 9)]
. Non ergo meritis minorum
tribuitur quod non meruere majores. Par
enim impietas et patres accusabat et filios, eademque
ignorantiae caecitas omnes simul in eosdem mergebat
errores. Sed cur illorum non misertus, horum
sit misertus Deus, quae scientia comprehendere,
quae potest investigare sapientia? Latet discretionis
istius ratio, sed non latet ipsa discretio. Non intelligimus
judicantem, sed videmus operantem.
Quid calumniamur justitiae occultae, qui gratias
debemus misericordiae manifestae? Laudemus et
veneremur quod agitur, quia tutum est nescire
quod tegitur.
CAPUT XVI. Ex eo quod parium parvulorum alii ad aeternam vitam, alii ad mortem aeternam ante intelligentiae usum hinc migrent, ostenditur inscrutabilitas divinorum judiciorum.
Respice autem et ad universam multitudinem