PL 51, col. 675

De vocatione omnium gentium (Auctor incertus (Prosper Aquitanus)), J. P. Migne

et salvandum 875 in eis quos mundi finis invenerit.
Quo mysterio toto Scripturarum corpore dilatato,
innotuit quidem nobis quid factum sit, quid
fiat, quidve faciendum sit; sed quare ita fieri placuerit,
ab humanae intelligentiae contemplatione
substractum est.
CAPUT XXII. Eos qui discretionem qua Deus alios elegit, alios non elegit, ad merita referunt voluntatis humanae, docere neminem gratis, sed ex retributione salvari; et ex parvulis aperte confutari.
Isti autem qui nescire aliquid erubescunt, et per
occasionem obscuritatis tendunt laqueos deceptionis,
omnem discretionem qua Deus alios eligit, aliosque
non eligit ( multi enim sunt vocati, pauci autem electi [(Matth. XX, 16)]
,
ad merita humanae referunt voluntatis,

docentes scilicet neminem gratis, sed ex retributione
salvari: quia naturaliter omnibus sit insitum, ut, si
velint, possint veritatis esse participes, eisque affluere
gratiam, a quibus fuerit expetita. Quae definitio,
ut interim de gratiae veritate taceatur, de
his videtur aliquam ostentare ratiunculam, qui
libero utuntur arbitrio. De parvulis vero, quibus
sine ullo bonae voluntatis merito in originali vulnere
cum caeteris mortalibus causa communis est,
nihil potest expositionis afferri qua doceatur cur
isti salvi fiant renati, illi pereant non renati, sub
illius providentia et omnipotentia. In cujus manu est
anima omnis viventis, et spiritus universae carnis hominis [(Job. XII, 10)]
;
et cui dicitur, Breves dies hominis

sunt, numerus dierum ejus apud te est [(Job. XIV,
5)]
. Non autem puto istos voluntatum patronos simplicitate
illorum tam impudenter usuros, ut aut
fortuito ista dicant accidere, aut non renatos asserant
non perire. Aperte enim aut cum paganis convincerentur
sentire de fato, aut cum Pelagianis
transfusum in posteros Adae negare peccatum. Fato
autem non baptizari parvulos, nec Pelagiani potuerunt
dicere; sed quia eos liberos a peccato ausi sunt
profiteri, meruere damnari. Cum autem de discretione
omnium hominum quaestio ventiletur, et ab
omnibus hominibus parvuli nequeant separari, simulque
de totius aetatis hominibus Veritas dixerit, Filius hominis venit quaerere et salvare quod perierat [(Luc. XIX, 10)]
;
frustra profunditatem inscrutabilis

gratiae per liberum arbitrium conantur aperire, qui
causam electionis in eorum constituunt meritis qui
eliguntur. Et cum multa de majorum voluntate ac
judicio inepta 876 et falsa protulerint, in parvulorum
tamen discretione deficiunt; nec possunt de
ejus quaestionis ratione reddita gloriari, quae de omnibus
hominibus tractatur, et non de omnibus expeditur.
CAPUT XXIII. Omne bonum hominis meritum, ab initio fidei usque ad perseverantiae consummationem, donum esse divinum, et primum hoc ostenditur de fide.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.