PL 51, col. 93

Carmen de ingratis (Prosper Aquitanus), J. P. Migne

Sed bona quae tibi sunt, operante fatebere
Christo,

ARGUMENTUM
Principio declarat sanctus Prosper sibi in animo esse impendens Ecclesiae periculum ab occultis gratiae hostibus,
quorum opera Pelagianorum haeresis exstincta revivisceret, hoc carmine propulsare. Mox aperit quale fuerit dogma
Pelagii, et quanto cum studio ab Ecclesiae praesulibus improbatum, conciliorum et sedis apostolicae auctoritate damnatum,
a SS. doctoribus confulatum, potissimumque a D. Augustino, cujus praestantissimi viri, et uberioribus gratiae
dotibus a Deo cumulati in hoc certamine industria et lumen prae omnibus enituerit. Verum cum per Semipelagianos
occultissimum hujus haereseos venenum rursum emergat, posse Pelagianos ab eis jure suo postulare, ut cum ipsorum
sententiam probent, in gratiam recipiantur: aut ab Ecclesia flagitare, ut vel quod illi in Ecclesia impune docent, docere
itidem permittantur, vel etiam illi una secum foras pellantur.
115 CONGENITAE in Christo gentis mihi castus ab alto
Insinuatus amor, proprias excedere vires
Me jubet, atque pias accendere carmine mentes.
Ne post confectum celebris victoria bellum,
Securos animos incauta pace resolvat:
Ceu metus eliso jam nullus ab hoste supersit,
Nec caput attriti virosum palpitet anguis.
Unde igitur commenta mali sopita resurgant,
Quemve ipso de fine dolum nova promat origo,
Da fari, Pater omnipotens, artemque malignam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.