PL 53, col. 849

Epistolae (Capreolus Carthaginensis), J. P. Migne

est esse aequalis Deo: sed semetipsum exinanivit
formam servi accipiens, in similitudinem hominum
factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum
factus obediens usque ad mortem, mortem autem
crucis
[(Philip. II, 5-8)] . Et iterum: Mediator Dei et
hominum, homo Christus Jesus [(I Tim. II, 5)] . Quia
mediator nec jam Deus tantum pure sine homine
quem assumpsit dici potest, nec homo sine Deo: quia
duplex in una persona mediatoris significatio, Deus
et homo: dum Deus de Deo Deus, et secundum carnem
idem ipse filius hominis. Ideo verus Deus et
homo verus est hic mediator, sicut de forma Dei et
forma hominis. Nam et in principio inchoationis ad
Romanos sic dicit sanctus Apostolus: Quod ante promiserat
per prophetas suos in Scripturis sanctis de

Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum
carnem: qui praedestinatus est Filius Dei in virtute
secundum spiritum sanctificationis, ex resurrectione
mortuorum, Jesu Christi Domini nostri [(Rom. I, 2-4)] .
Verum etiam et Isaias auctor prophetarum sic dicit: Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabitis
nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum,
Nobiscum Deus
[(Isai. VII, 14; Matth. I, 23)] . Sed et
hominem purum dicunt pependisse in cruce comprehensum:
aiunt, Recessit Deus ab eo. Quibus parvitas
nostra sic dicit, Nunquam Deus recessit ab homine
assumpto, nisi quando dixit de cruce: Heli, Heli,
Lammasabactani: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti [(Matth. XXVII, 46)] ?
Ideoque provoluti genibus exoramus
humiles servi tui sanctum apostolatum vestrum,

ut informetis parvitatem nostram in his quod rectum
habet fides catholica: et detis veniam insipientiae vel
imperitiae nostrae, si quid per ignorantiam incedimus.
Potens est Dominus Christus sanctis orationibus
vestris nobis veniam dare, ne deveniamus in profundum
malorum. Ora pro nobis, domine sancte, venerabilis
et beatissime papa.
SUBSCRIPTIO. Incolumem venerabilitatem tuam nobis Dominus noster
Jesus longiorem conservet, domine sancte ac venerabilis
papa.
EPISTOLA II SEU RESCRIPTUM AD VITALEM ET CONSTANTIUM. De una Christi veri Dei et hominis persona, contra recens damnatam haeresim Nestorii.
Dilectissimis et religiosis filiis Vitali et Constantio
Capreolus episcopus.
I.
Sumptis atque perlectis litteris vestris, quas per
Numinianum religiosum virum, filii dilectissimi, transmisistis,
saluti et studio vestro quo fundatae ac vetustae
catholicae fidei regulam inviolabili pietate tenetis
ac defenditis, plurimum gratulatus, adverti Nestorianam
haeresim, novam infandamque perniciem,
sicut quibusdam locis jam coeperat pullulare, apud

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.