PL 53, col. 851
Epistolae (Capreolus Carthaginensis), J. P. Migne
ne non jam in divinitate Trinitas, sed quaternitas
numeretur.
III.
Beatus apostolus Paulus dum ad exuendum
veterem hominem et induendum novum fideles exhortaretur: Primus,
inquit, homo de terra terrenus,
secundus homo de coelo coelestis: qualis terrenus, tales
et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes: quomodo
portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem
ejus qui de coelo est [(I Cor. XV, 47-49)] . Rogo
dicant, quomodo est homo iste de coelo, si non est
Deus conceptus in utero? aut quae discretio est carnis
et sanguinis in homine Adam, et in homine Christo,
si non homo iste plenus est Deo? Quid enim sibi
vult secundus homo de coelo? Nunquid caro transmissa
descendit, ac non, sicut scriptum est, Spiritus
sanctus in virginem supervenit? Sed quia Verbum
caro factum est [(Joan. I, 14)] , ideo coelestis homo appellatus
est. Nec propterea carnem veram non habuit,
quia de coelo descendit; quia carnem Deus accepit.
Merito de se ipso idem Dominus dixit: Nemo
ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, filius
hominis qui est in coelo [(Joan. III, 13)] . Certe adhuc
loquebatur in terra, nec ad Patrem post victoriam
passionis et gloriam resurrectionis ascenderat: et
tamen filium hominis jam in coelo esse dicebat. Hoc
utique omni veritate testificans, quia et propter hominem
Deus conversabatur in terra, et propter Deum
homo habitabat in coelo. Unde etiam Apostolus: Qui
descendit, inquit, ipse est et qui ascendit super omnes
coelos, ut adimpleret omnia [(Ephes. IV, 10)] . Item alibi,
cum de carnis suae cibo et potu sanguinis Salvator
ipse mystice loqueretur, sciens quod offensi ex hoc
ejus discipuli murmurarent dicentes: Durus est hic
sermo, quis potest eum audire [(Joan. VI, 61)] ? sic ait: Hoc vos scandalizat? Si ergo videritis filium hominis
ascendentem ubi erat prius
[(Ibid., 63)] ? Ecce et hic
advertitis quemadmodum propter unitatem Dei hominisque
personae, filium hominis ubi erat prius perhibet
ascensurum, quem in utero virginis constat esse
formatum, ut ex eo humanae nativitatis sumpsisset
principium.
IV.
Nemo itaque sacrilego spiritu audeat separare
quod videt in coelo et in terra unitate inseparabili
permanere. Sicut enim ab omnipotentia Deitatis
homo Christus Jesus esse non potest alienus; ita et
ab his quae in hominem vel circa hominem gesta
sunt, separari non potest Deus. Natus ergo est homo
qui nondum fuerat, quia Verbum caro factum est, et
inhabitavit in nobis [(Joan. I, 14)] . Simili modo passus
est impassibilis per passibilem quem suscepit, et immortalis
mortuus est, et qui nunquam moritur resurrexit.
Neque enim vel in passione defuit illi homini
Deus: alioquin non est Dominus gloriae crucifixus
[(I
Cor. II, 8)] . An dicimus Deum in suscepto homine
etiam apud inferos non fuisse? aut vero metuendum
est, ne divinitas ibi quasi poenaliter fuerit, quam
nulla qualitas afficit, nulla demensio circumscribit?
cujus magnitudinem nemo capit, praesentiam nemo
fugit, secretum nemo invenit, splendorem nullus attingit?