PL 53, col. 858

Epistolae (Capreolus Carthaginensis), J. P. Migne

quam Deus et homo, unus atque unicus ipse filius, ad
suos discipulos perferendam inseparabili omnino atque
indivisibili mandavit affectu. Denique ut noveritis,
et plenius advertatis ita esse quod dicitur, ad
dissolvenda omnium haereticorum machinamenta et
universas calumnias refellendas; ubi opus fuit naturam
creatoris a creatura discernere, videte qualiter
pro nobis pietas divina vigilavit. Vade, inquit, ad
fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et
ad Patrem vestrum; ad Deum meum et ad Deum vestrum.
Ecce hic evidenter ipsius Domini, id est Dei
et hominis, a famulorum suorum persona distinguitur,
et a natura vocatio separatur. Quamvis enim id
quod mandatur, jam amicis mandetur et fratribus:
ostenditur tamen quid Domino debeatur, quid servis

caeteris tribuatur. Potuit namque dicere, Ascendo ad
Patrem nostrum, et ad Deum nostrum; quia multum
distat inter dominationem et conditionem, inter generationem
et adoptionem, inter substantiam et gratiam.
Ideoque hic non permixte nec passim dicitur,
Ascendo ad Patrem nostrum et ad Deum nostrum:
sed ad Patrem meum et patrem vestrum, ad Deum
meum et ad Deum vestrum. Aliter enim illi Deus pater
est, aliter nobis. Illum siquidem natura coaequat,
misericordia humiliat: nos vero natura prosternit,
misericordia erigit. Hoc enim egit ista divina humanitas
et humana divinitas, tali ac tanto miraculo, ut
hujusmodi gratiam indigna mortalium meruisset infirmitas.
XIII.
Et quis poterit, vel cui sufficiat paginarum

sanctarum omnia uno in tempore documenta congerere,
quibus sincera haec et mera veritas perdocetur?
Sed et modus sermonis qui jam dudum excessit, aliquando
tenendus est, nec mihi diutius laborandum
cum eis, quos instruente Domino eruditos agnovi.
Instate itaque, sicut Apostolus [(II Tim. IV, 2)] praecepit,
opportune atque importune; et doctrina sana
universos errantes arguite, revocate, instruite, roborate:
non mea, quae nulla aut parva sunt, habentes
in hac fidei regula documenta; sed Scripturarum divinarum,
ac magnorum et doctissimorum virorum,
qui haec ante nos et firmissime tenuerunt, et multiplicibus
libris eloquentissime docuerunt.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.