PL 53, col. 986

Expositio mystica in Parabolas Salomonis (Salonius Viennensis), J. P. Migne

in praesenti vita habent consolationem suam, quoniam
rerum temporalium copiis abundant. Unde Dominus
in Evangelio ait: Vae vobis qui saturati estis,
quia esurietis [(Luc. VI)] . Anima ergo divitum calcat
favum, quia pro terrenis bonis spernit dulcedinem
regni coelestis. Anima vero esuriens etiam amarum
pro dulci sumet, quoniam qui esurit et sitit justitiam [(Matth. V)] ,
omnem amaritudinem pro dulcedine sumit,
quia patienter sustinet omnem praesentis vitae
adversitatem pro amore superne dulcedinis, id est
aeternae beatitudinis.
VERANUS. Cui loquitur Salomon, cum dicit: Diligenter
agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera [(Prov. XXVII)] ?
Nunquid lanigeros docet considerare
greges?
SALONIUS. Non: loquitur enim pastori Ecclesiae, et

est sensus: Diligenter curam impende iis quibus
praepositus es, et agnosce animos et actus singulorum;
et si aliquam sorditatem vitiorum inveneris,
citius castigare et emundare stude.
VERANUS. Quare mox subjungit: Non enim habebis
jugiter potestatem, sed corona tribuetur in generationem
generationum?
SALONIUS. Ut pastor Ecclesiae ovibus sibi commissis
incessanter curam adhibeat; et est sensus: Non
enim tu semper habebis potestatem pascendi oves
dominicas, sed corona tribuetur in generatione generationum,
id est aeterna praeparata est corona, quam
et tu percipies si bene paveris dominicas oves.
VERANUS. Quid necesse fuit Salomoni dicere: Aperta
sunt prata, et apparuerunt herbae virentes, et collecta

sunt fena de montibus? Quis enim hoc dicit aut ignorat?
SALONIUS. Vere nullus, si haec verba tantum juxta
litteram accipimus.
VERANUS. Quomodo ergo intelligenda sunt?
SALONIUS. Vere tantum spiritualiter.
VERANUS. Quid ergo prata significant?
SALONIUS. Per prata designantur coelestia mysteria,
quae ideo prata dicuntur, quia pascua sunt animarum
fidelium. Haec enim prata, hoc est divina mysteria
diu causa fuerunt sub typis ac figuris legalibus
VERANUS. Quomodo et quando aperta sunt haec
prata?
SALONIUS. Aperta quippe sunt prata, quia per gratiam
Domini Salvatoris revelata sunt coelestia sacramenta,

quando aperuit discipulis suis sensum, ut intelligerent
Scripturas [(Luc. XXIV)] . Tunc apparuerunt
et herbae virentes, hoc est novae sententiae evangelicae
veritatis et gloriae.
VERANUS. Quid significant fena quae collecta sunt
de montibus?
SALONIUS. Per montes designantur sancti Patres
Veteris Testamenti scriptores; per fena, scripta eorum.
Collecta sunt fena de montibus, quia scripta
sanctorum veterum Patrum collecta sunt ad pabulum
et ad refectionem ovium dominicarum, id est animarum
fidelium.
VERANUS. Quid est quod ait: Pauper et creditor obviaverunt

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.