PL 54, col. 156
Sermones (Leo I), J. P. Migne
exterruerunt; et insuperabilis fides, quae bellando
non cessit, vincendo non tepuit.
CAP. V.
Cum ergo in diebus nostris moestitudines
in laetitiam, labores in requiem, discordiae vertuntur
in pacem, agnoscimus nos praesulis nostri
meritis et precibus adjuvari, et documentis frequentibus
experimur ipsum salubribus consiliis, ipsum
aequis praesidere judiciis; ut manente apud nos jure
ligandi atque solvendi, per moderamen beatissimi
Petri et condemnatus ad poenitentiam, et reconciliatus
perducatur ad veniam. Et ideo quidquid in nobis
hodie sive dignatione fratrum, sive pietate filiorum
detulistis officii, illi vos mecum religiosius et verius
impendisse cognoscite, cujus sedi non tam praesidere
quam servire gaudemus, sperantes orationibus ipsius
esse praestandum, ut Deus misericordiarum ministerii
nostri tempora benignus aspiciat, pastoremque
ovium suarum custodire semper dignetur, et pascere.
ADMONITIO IN SEQUENTES SERMONES DE COLLECTIS.