PL 54, col. 167

Sermones (Leo I), J. P. Migne

quae vulneratos medicina sanaret, nisi eleemosynae
solverent culpas, et necessitates pauperum
fierent remedia delictorum? Unde quia dixerat Dominus: Beati misericordes, quia ipsorum miserebitur
Deus
[(Matth. V, 71)]
: omne illud examen quo majestate
praesenti universum judicaturus est mundum,
sub hac ostendit aequitate librandum, ut sola erga
inopes operum qualitate discussa, et impiis ardere
cum diabolo, et benignis paratum sit regnare cum
Christo. Quae ibi in medium facta non venient? quae
occulta non detegentur? quae conscientiae non patebunt?
ubi vere nemo gloriabitur castum se habere
cor, aut mundum se esse a peccato [(Prov. XX, 9)] .
Sed quoniam exaltabitur super judicium misericordia,
et omnem retributionem justitiae transcendent

dona clementiae, omnis vita mortalium, et cunctarum
diversitas actionum sub unius regulae conditione
taxabitur, ut nulla ibi commemoratio cujusquam
facienda sit criminis, ubi confessione Creatoris opera
fuerint inventa pietatis. Non ergo solum quod eis
exprobrabitur fecerunt sinistri, nec quia humanitatis
docebuntur 38 extranei, aliorum peccatorum invenientur
alieni; sed in multis rei ob hoc maxime
damnabuntur, quod crimina sua nullis eleemosynis
redemerunt. Cum enim durissimi cordis sit quacumque
laborantium miseria non moveri, et habens
auxiliandi copiam tam iniquus sit qui non juvit afflictum,
quam qui oppressit infirmum, quae spes superest
peccatori, qui nec ideo miseretur, ut misericordiam
consequatur? Primitus itaque, dilectissimi,

sibi malus est, qui alteri bonus non est, et animae
nocet suae, qui ut potest non succurrerit alienae. Una
est divitum pauperumque natura, et inter caetera
fragilitatis humanae, nulla est sanitatis tuta felicitas,
quia quod aliqui possunt incidere, non est qui debeat
non timere. Agnoscat se in quibuscumque hominibus
mutabilis et caduca mortalitas, et pro conditione
communi socialem generi suo reddat affectum;
fleat cum flentibus, et cum dolentium gemitibus ingemiscat;
communicet cum indigentibus copias suas;
bene valente corporis ministerio, ad male jacentem
inclinet se aegrotum: inter cibos suos numeret esurientium
portionem, et in pallenti trementium nuditate
se credat algere. QUI ENIM relevat temporalem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.