PL 54, col. 196

Sermones (Leo I), J. P. Migne

In English: Sermons 22

corporibus inferebat. Oportuit enim ut primam
genitricis virginitatem nascentis incorruptio
custodiret, et complacitum sibi claustrum pudoris,
et sanctitatis hospitium, divini Spiritus virtus infusa
servaret, qui statuerat dejecta erigere, confracta
solidare, et superandis carnis illecebris multiplicatam
pudicitiae donare virtutem: ut virginitas, quae
in aliis non poterat salva esse generando, fieret et
in aliis imitabilis renascendo.
CAP. III.
Hoc ipsum autem, dilectissimi, quod
Christus nasci elegit ex Virgine, nonne apparet altissimae
fuisse rationis? ut scilicet natam humano
generi salutem diabolus 70 ignoraret, et spiritali
latente conceptu, quem non alium videret quam
alios, non aliter crederet natum esse quam caeteros.

Cujus enim similem cum universis advertit naturam,
parem habere arbitratus est cum omnibus causam;
nec intellexit a transgressionis vinculis liberum,
quem ab infirmitate mortalitatis non invenit alienum,
Verax namque misericordia Dei, cum ad reparandum
humanum genus ineffabiliter ei multa suppeterent,
hanc potissimum consulendi viam elegit, qua
ad destruendum opus diaboli, non virtute uteretur
potentiae, sed ratione justitiae. Nam superbia hostis
antiqui non immerito sibi in omnes homines jus tyrannicum
vindicabat, nec indebito dominatu premebat,
quos a mandato Dei spontaneos in obsequium
suae voluntatis illexerat. Non itaque juste amitteret
originalem humani generis servitutem, nisi de eo
quod subegerat vinceretur. Quod ut fieret, sine virili

semine conceptus est Christus ex virgine, quam
non humanus coitus, sed Spiritus sanctus fecundavit.
Et cum in omnibus matribus non fiat sine peccati
sorde conceptio, haec inde purgationem traxit,
unde concepit. Quo enim paterni seminis transfusio
non pervenit, peccati se illic origo non miscuit. Inviolata
virginitas concupiscentiam nescivit, substantiam
ministravit. [Assumpta est de matre Domini,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.