PL 54, col. 459

Sermones (Leo I), J. P. Migne

puritate sanctificet, cordis nostri secreta rimemur,
et quibus rebus aut contristentur aut gaudeant,
justo discutiamus examine. Ac si quis amor vanae
gloriae, si qua radix avaritiae, si quod inest virus
invidiae, nihil talium anima sumat escarum, sed virtutum
intenta deliciis, coelestes epulas terrenae praeferat
voluptati. Agnoscat homo sui generis dignitatem,
factumque se ad imaginem et similitudinem sui
Creatoris intelligat; nec ita de miseriis quas per peccatum
illud maximum et commune incidit expavescat,
ut non se ad misericordiam sui Reparatoris
attollat. Ipse enim dicit: Sancti estote, quoniam ego
sanctus sum [(Levit. XIX, 2)]
: hoc est, me eligite, et
ab iis quae mihi displicent abstinete. Facite quod
amo, amate quod facio. Et cum videtur esse difficile

quod jubeo, ad jubentem accurrite; ut unde datur
praeceptum, praestetur auxilium; non negabo opem
qui tribui voluntatem. Jejunate ab adversis, abstinete
a contrariis. Ego sum cibus vester et potus:
nemo quae mea sunt inefficaciter concupiscit; qui
enim ad me tendit ex mei participatione me quaerit.
CAP. III.
His, dilectissimi, cohortationibus, quibus
nos ad bona incommutabilia et ad gaudia invitat
aeterna, plenae sunt omnes divinarum paginae litterarum;
et hoc nobiscum agit Testamenti utriusque
doctrina, ut inhaereamus veris et contineamus a vanis.
Non enim apprehendi potest 365 quod promittitur
nisi custoditum fuerit quod jubetur. Quid autem
justius quam ut homo, cujus fert imaginem, faciat

voluntatem, et per abstinentiam cibi jejunet a lege
peccati? Ideo enim ipsa continentiae observantia quatuor
est assignata temporibus, ut in idipsum totius
anni redeunte decursu, cognosceremus nos indesinenter
purificationibus indigere, semperque esse nitendum,
dum in hujus vitae varietate jactamur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.