PL 54, col. 464
Sermones (Leo I), J. P. Migne
In English: Sermons 95
immortalitatem [(I Cor. XV, 53)]
: ut periculum vertatur
in praemium, et quod fuit oneri sit honori.
CAP. VI.
Post haec addit Dominus et dicit: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur
[(Matth. V, 6)]
.
Nihil haec esuritio corporeum,
nihil expetit sitis ista terrenum; sed justitiae
bono desiderat saturari, et in omnium occultorum
introducta secretum, ipso Domino optat impleri.
Felix mens quae hunc concupiscit cibum, et ad talem
aestuat potum; quem utique non expeteret, si nihil
de ejus suavitate gustasset. Audiens autem dicentem
sibi propheticum spiritum: Gustate et videte,
quoniam suavis est Dominus [(Ps. XXXIII, 9)]
, accepit
quamdam supernae dulcedinis portionem, et in
amorem castissimae voluptatis exarsit, ut spretis omnibus
temporalibus, ad edendam bibendamque justitiam
toto accenderetur affectu, et illius primi mandati
apprehenderet veritatem dicentis: Diliges Dominum
Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente
tua, et ex tota virtute tua [(Deut. VI, 5; Matth. XXII,
37; Marc. XII, 30; Luc. X, 27)]
: quoniam nihil aliud
est diligere Deum quam amare justitiam. Denique
sicut illi dilectioni Dei, proximi cura subjungitur,
ita et huic desiderio justitiae virtus misericordiae copulatur,
et dicitur:
CAP. VII.
Beati misericordes, quoniam ipsorum
miserebitur Deus [(Matth. V, 7)]
. Agnosce, Christiane,
tuae sapientiae dignitatem, et qualium disciplinarum
artibus ad quae praemia voceris intellige. Misericordem
te misericordia, justum vult te esse justitia, ut
in creatura sua Creator appareat, et in speculo
cordis humani per lineas imitationis expressa Dei
imago resplendeat. Secura est operantium fides, aderunt
tibi desideria tua, et iis quae amas sine fine
potieris. Et quoniam 371 tibi per eleemosynam
omnia munda sunt, ad eam quoque beatitudinem,
quae consequenter est promissa, pervenies, dicente
Domino:
CAP. VIII.