PL 54, col. 466

Sermones (Leo I), J. P. Migne

In English: Sermons 95

hoc merebitur dilectio Dei et dilectio proximi, ut
nullas jam adversitates sentiat, nulla scandala pertimescat;
sed finito omnium tentationum certamine,
in tranquillissima Dei pace requiescat, per Dominum
nostrum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit
et regnat in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XCVI [ Al. XCIII], Sive tractatus contra haeresim Eutychis; habitus Romae in basilica sanctae Anastasiae.
SYNOPSIS.
I.
Monet ut symbolo apostolorum inhaerentes
caveant ab Alexandrinis negotiatoribus unicam
in Christo naturam Romae defendentibus. --II. Eutychem
olim in aliis haereticis esse damnatum. Discernendum
esse in Christo quid ex deitate sit, quid
ex humanitate. --III. Cum damnatis haereticis non
esse communicandum. Romanae fidei laus.
CAP. I.

Sicut peritorum, dilectissimi, prudentiumque
medicorum est, passiones infirmitatis humanae
remediis praevenire, et quemadmodum saluti
contraria declinentur ostendere, ita pastoralis officii
est, ne Dominico gregi haeretica malignitas noceat,
providere, et qualiter luporum et latronum improbitas
sit cavenda demonstrare: quia numquam potuit
haeretica impietas sic latere ut non a sanctis patribus
nostris et semper deprehensa sit et jure damnata.
Sollicitudinem itaque nostram, quam dilectioni
vestrae impendimus, latere non potuit, quosdam
Aegyptios, praecipue negotiatores ad Urbem venisse,
eaque quae Alexandriae sceleste ab haereticis 373
sunt admissa, defendere, asserentes solam deitatis
in Christo fuisse naturam, nec carnis humanae, quam

sumpsit ex beata Maria Virgine, habuisse penitus
veritatem: quae impietas, et falsum hominem, et
Deum dicit esse passibilem. Quod quo audeant animo
quove consilio dubitare non possumus: quia
enim ipsi a veritate Evangelii recesserunt et mendacia
diaboli sunt secuti, alios quoque volunt socios
suae perditionis efficere; et ideo paterna vos et fraterna
sollicitudine commonemus ut inimicos catholicae
fidei, hostes Ecclesiae, incarnationis Dominicae
negatores, et instituto a sanctis apostolis Symbolo
repugnantes, in nullum recipiatis consensionis affectum,
dicente Apostolo: Haereticum hominem post
unam et secundam correptionem devita, sciens quia qui

hujusmodi est, subversus est, et delinquit proprio judicio
condemnatus [(Tit. III, 10, 11)]
.
CAP. II.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.