PL 54, col. 622

Epistolae (Leo I), J. P. Migne

abscindamus. Unde hortor dilectionem vestram, obtestor
et moneo, ut qua debetis et potestis sollicitudine
vigiletis ad investigandos eos, necubi occultandi
se reperiant facultatem. Ut enim habebit a Deo
dignae remunerationis praemium, qui diligentius,
quod ad salutem commissae sibi plebis proficiat, fuerit
exsecutus; ita ante tribunal Domini de reatu negligentiae
se non poterit excusare, quicumque plebem
suam, contra sacrilegae persuasionis auctores, noluerit
custodire. Data tertio kalendas Februarii,
Theodosio Augusto XVIII et Albino viris clarissimis
consulibus.
626 EPISTOLA VIII. SEU CONSTITUTIO VALENTINIANI III. De. Manichaeis.
Imperatores THEODOSIUS et VALENTINIANUS Augusti
ALBINO P. P. II.

Superstitio paganorum quoque damnata temporibus,
inimica publicae disciplinae, et hostis fidei Christianae,
ad excidium sui clementiam nostram non
immerito provocavit. Manichaeos loquimur, quos exsecrabiles,
et toto orbe pellendos omnium retro principum
statuta judicarunt. Nec dissimulationem crimina
nuper detecta patiuntur. Quae enim et quam
dictu audituque obscena in judicio beatissimi papae
Leonis, coram senatu amplissimo manifesta ipsorum
confessione patefacta sunt? Adeo ut eorum quoque
qui diceretur episcopus, et voce propria proderet,
et omnia scelerum suorum secreta perscriberet.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.