PL 54, col. 918

Epistolae (Leo I), J. P. Migne

In English: Letters 82

versutia quasi de incerto quid sequendum sit sinatis
inquiri. Et cum ab evangelica apostolicaque doctrina
ne uno quidem verbo liceat dissidere, aut aliter de
Scripturis divinis sapere, quam beati apostoli et patres
nostri didicerunt atque docuerunt, nunc demum
indisciplinatae moventur et impiae quaestiones, quas
olim mox ut eas per apta sibi corda diabolus excitavit,
per discipulos veritatis Spiritus sanctus exstinxit.
CAP. II.
Nimis autem iniquum est ut per paucorum
insipientiam ad conjecturas opinionum et ad
carnalium disputationum bella revocemur, tamquam
reparata disceptatione 1045 tractandum sit utrum
Eutyches impie senserit, et utrum perverse Dioscorus
judicarit, qui in sanctae memoriae Flaviani condemnatione
se perculit, et simpliciores quosque, ut

in eamdem ruinam provolverentur, impegit. Quorum
multis jam, ut cognovimus, ad satisfactionis remedia
conversis, et veniam de inconstanti trepidatione poscentibus,
non cujusmodi sit fides tenenda tractandum
est, sed quorum precibus et qualiter annuendum.
Unde piissimae sollicitudini vestrae, quam de
indicenda synodo habere dignamini, per legationem,
quae confestim ad clementiam vestram, Deo annuente,
perveniet, quidquid ad causae utilitatem
arbitror pertinere, plenius atque opportunus suggeretur.
Data nono kalendas Maii, Adelfio viro clarissimo
consule.
EPISTOLA LXXXIII. AD EUMDEM MARCIANUM.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.