PL 55, col. 168
Epistola ad Demetriadem (Auctor incertus (Leo I)), J. P. Migne
prudentium reprobabo. Ubi sapiens? ubi scriba? ubi
conquisitor hujus saeculi? Nonne stultam fecit Deus
sapientiam hujus mundi
[(I Cor. I, 19)]
? Secundum
quam, sicut ait Apostolus, quidam cum cognovissent
Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt;
sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum
est cor insipiens eorum. Dicentes enim se esse
sapientes, stulti facti sunt [(Rom. I, 21)]
. Videsne qualis
superbis retributio debeatur, et quali mercede
repleantur, qui si quo modo ad cognitionem veritatis
accesserint, suae hoc sapientiae tribuunt, et de naturali
ingenio gloriantur; tamquam Deum, non Dei
munere, sed proprii intellectus facultate cognoverint?
Omnia quidem clementa mundi, et universae creaturarum
naturae, hoc ipsa sui exigunt specie, ut invisibilia
Dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciantur [(Rom. I, 20)]
;
et in pulchritudine coeli et terrae
quaedam sunt paginae ad omnium oculos semper
patentes, et auctorem suum numquam tacentes, quarum
protestatio doctrinam imitatur magistrorum et
eloquia Scripturarum. Sed quidquid illud est quo
corporeorum sensuum exteriora pulsantur, in agro
cordis cui impenditur ista cultura, nec radicem potest
figere, nec germen emittere, nisi ille summus et
verus agricola potentiam sui operis adhibuerit, et
ad vitalem profectum ea quae sunt plantata perduxerit.
Sive enim contemplatio creaturarum, sive sacrorum
series voluminum, sive scientia disserentium,
sincero et assiduo testimonio praedicet veritatem, neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui
incrementum dat Deus
[(I Cor. III, 7.)]
CAP. VIII.
Superborum ruinam omnium esse gravissimam. --Inter
omnes igitur lapsus hominum, inter
omnia commissa peccantium, nulla est gravior quam
superborum ruina; maxime cum ipsa elatio in Dei
tendit injuriam. Nam aliter inflantur, qui cupiditate
extollentiae singularis omnibus appetunt anteferri; 268
aliter vero intumescunt, qui Dei auxilium refutantes,
quae fieri sine ipsius opere non possunt, ex
sua perfici virtute contendunt, et spem suam a Domino
auferunt, atque ad se transferunt: ut adimpleatur
in eis quod scriptum est: Maledictus homo qui
spem habet in homine, et firmat carnem brachii sui, et
a Domino discedit cor ejus [(Jer. XVII, 5)]
. Haec superbia
a diabolo sumpsit exordium: qui quoniam sua,
quam a Creatore acceperat, potentia et dignitate sibi
placuit, seque auctoris sui gloriae comparavit, cum
iis angelis quos in consensum impietatis suae traxerat,
a coelesti humilitate dejectus est. Et ideo primis
hominibus nocere potuit, quia illis male credulis
per mendacia venenata persuasit ut meliores se futuros
putarent, si in libertatem sui arbitrii prosilirent,
quam si in legis datae custodia permanerent.
CAP. IX.
Superbiam, qua quis suorum sibi vult
auctor esse bonorum, omnis esse peccati initium. --Sive
itaque in lapsu diaboli, sive in praevaricatione