PL 55, col. 177

Epistola ad Demetriadem (Auctor incertus (Leo I)), J. P. Migne

[(I Cor. XIII, 1-3)] .
In quarum definitionum formula
multo laboraremus obscuro, nisi sequentia demonstrarent
quae esset species istius charitatis, cui
soli tot operum labores, tot virtutum merita non
perirent. Esto enim ut multiplex loquendi peritia,
quae non solum ad omnem humanae facundiae artem,
sed etiam ad angelici eloquii pervenerit facultatem,
si charitate careat, inutili aeris sono et tinnitui
sit comparabilis cymbalorum: esto ut habens prophetiam
et scientiam, habens fidem daemonibus imperantem,
nihil sit, quia charitate sit vacuus; verum
ut etiam ille ab hac esse possit alienus, qui in
alimoniam pauperum suas distribuerit facultates, vel
qui corpus suum igne torrendum pro Christi confessione
tradiderit, incredibile videretur, nisi beatus Paulus

hoc diceret. Qui tamen cum ejusdem charitatis
membra describeret, doceretque qualis esset haec
virtus, sine qua nullae possint prodesse virtutes: 278 Charitas,
inquit, patiens est, benigna est; charitas non
aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est
ambitiosa, non quaerit quae sua sunt [(I Cor. XIII, 4,
5)]
, et reliqua.
CAP. XX.
Vanam proprii meriti gloriam omni esse
peccato nocentiorem. --Inflatio ergo et ambitio, et
propriorum bonorum superba defensio possunt destruere
eleemosynas, possunt evacuare martyria; si
et magnas opes amore quis humanae laudis effundat,
et saeva supplicia, non ea fortitudine quam Deus tribuit,
sed ea quam de se praesumpsit excipiat. Hoc est
enim propria fiducia inflari, hoc vanam gloriam quibuslibet

ambire dispendiis, hoc postremo est nolle
habere quae Dei sunt, et ibi suum constituere meritum,
ubi divinum cessarit auxilium. Haec superbia
omni peccato nocentior, omni genere est elationis
insanior. A quibuslibet enim lapsibus delictorum
facile surgitur, quando opem a reparatore suo poscit
elisus. Huic autem ruinae nihil subvenit, quia aut
difficile peccatum suum superbus agnoscit, aut etiam
si intellexerit, non currit ad medicum, sed de se
sibi remedium pollicetur; nec umquam ibi proficit
cura, ubi morbus est ipsa medicina.
CAP. XXI.
Superbiae virus sola humilitate et charitate,
quae se invicem complectuntur, excludi. -- Hunc
autem corruptissimum pestilentiae istius statum spiritus
verae humilitatis et verae charitatis excludit; in

nullo enim hae virtutes ab invicem dividuntur, et
ambarum tam indiscreta connexio est, ut qui in una

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.