PL 55, col. 180
Epistola ad Demetriadem (Auctor incertus (Leo I)), J. P. Migne
[(I Cor. XV, 28)] ;
281 quod ideo in hac vita ad
plenum non potest obtineri, quia nondum mortale
nostrum induit immortalitatem, nec corruptio transiit
in incorruptionem; caro adhuc contra spiritum,
et contra carnem spiritus concupiscit; nec invenitur
in ullo hominum tanta concordia, ut legi mentis lex
quae membris est insita non repugnet. Propter quod
ex omnium sanctorum persona accipitur quod Joannes
apostolus ait: Si dixerimus quoniam peccatum non
habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non
est [(I Joan. I, 8)]
. Cum tamen idem ipse dicat: Qui
natus est ex Deo peccatum non facit: quoniam semen
ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex
Deo natus est [(I Joan. III, 9)]
. Utrumque ergo verum
est, quia et nemo sine peccato est, in eo quod nemo
est sine lege peccati; et qui natus est ex Deo, peccatum
non facit: quia per legem mentis, id est per
charitatem quae Dei semen est, peccatum 282 non
facit. Charitas, enim operit multitudinem peccatorum [(I Petr. IV, 8)]
;
et sine ea nullum prodest bonum,
per quam deletur omne peccatum. Dum igitur corpus
quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit
terrena inhabitatio sensum multa cogitantem [(Sap. IX,
15)]
, non quidem obtinetur ut jam omnia in omnibus
Deus sit, quia nullus est sine tentationis stimulo
et sine mutabilitatis incerto: sed quia omne datum
optimum, et omne donum perfectum de sursum est,
descendens a Patre luminum [(Jac. I, 17)]
, sine dubio
inde habetur virtutum omnium portio, unde habebitur
plenitudo; et tanto quisque est beatior, Deoque
conjunctior, quanto plus in eo fuerit divinae gratiae
quam actionis humanae. Benedic itaque Domino in
omni tempore, et laus ejus in tuo ore sit semper [(Psal.
XXXIII, 1)]
; anima autem tua non acquiescat nisi in
Domino laudari. Superbi quidem refragabuntur, sed
mansueti haec audient, et laetabuntur [(Ibid., 3)] .