PL 55, col. 25

Sacramenta Romanae Ecclesiae (Leo I), J. P. Migne

patrociniis adjuvari, tribue, majestatem tuam jugiter
exorare pro nobis. Per, etc.
Suscipe, Domine, sacrificium placationis et laudis,
quod nos, intervenientibus sanctis, et perducat ad
veniam, et in perpetua gratiarum constituat actione.
Per, etc.
Repleti substantia reparationis et vitae, quaesumus,
Domine Deus noster, ut per ea quae nobis munera
dignaris praebere coelestia, per haec eadem tribuas nos
inhaerere coelestibus. Per, etc.
Protector in te sperantium, Deus, salva populum
tuum, tuere, dispone; ut a peccatis liber, ab hoste
securus, in tua semper gratia perseveret. Per, etc.
XIV.
Item alia. --Propitius esto, Domine, plebi
tuae, et auxilium nobis de sancto celerius fac adesse.

Per, etc.
Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et
salutaris tui dona concede. Per, etc.
Laudis tuae, Domine, hostias immolamus, quibus
nos et praesentibus exui malis confidimus et futuris.
Per, etc.
Vere dignum. Majestatem tuam suppliciter exorantes,
ne perire patiaris quibus tanta remedia providisti;
et collata praesidia, non ad cumulum reis
damnationis eveniant, sed potius ad effectum salvationis
accedant. Per, etc.
Ab omni nos, Domine, quaesumus, vetustate purgatos
sacramenti veneranda perceptio in novam conferat
creaturam. Per, etc.
Non praejudicet, quaesumus, Domine, fidelibus tuis

nostra minus idonea deprecatio servitutis; sed merita
nostra praevincens, 7 Ecclesiam tuam sanctifica,
guberna, salva, prosequere; et tibi sine cessatione
devotam perpetua redemptione confirma. Per, etc.
XV.
Item alia. --Exaudi, Domine, preces nostras,
et sanctorum martyrum nos tuere praesidiis.
Per, etc.
Respice, Domine, munera quae in sanctorum
tuorum commemoratione deferimus; ut quorum honore
sunt grata, eorum nobis fiant intercessione perpetua.
Per, etc.
Vere dignum. Te enim laudant et benedicunt
omnes sancti tui, quibus et in confessione virtutem,
et in passione victoriam contulisti. Per, etc.
Praesta, Domine Deus noster, ut quorum nobis

festivitate votiva sunt sacramenta, eorum salutaria
nobis intercessione reddantur. Per, etc.
Tuere, Domine, supplices tuos, sustenta fragiles,
purga terrenos; et inter (mortalium) tenebras
mortales ambulantes tua semper luce vivifica, atque
a malis omnibus clementer ereptos, ad summa bona
pervenire concede. Per, etc.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.