PL 55, col. 37
Sacramenta Romanae Ecclesiae (Leo I), J. P. Migne
Omnipotens sempiterne Deus, tribue nobis munere
festivitatis hodiernae, ut illuc filiorum tuorum
dirigatur intentio, quo in tuo Unigenito tecum est
nostra substantia. Per, etc.
Exaudi nos, misericors Deus, et da mentibus nostris,
quo Redemptor noster conscendit, attolli, ut
secundo Mediatoris adventu manifesto munere capiamus,
quod nunc audemus sperare promissum.
Per, etc.
Praesta nobis, omnipotens et misericors Deus, ut
quae visibilibus mysteriis celebrando suscepimus, invisibili
consequamur effectu. Per, etc.
Da nobis, Domine, non terrena sapere, sed amare
coelestia, et inter praetereuntia constitutos jam nunc
inhaerere mansuris. Per, etc.
Exaudi nos, Deus salutaris noster, quia per haec
sacrosancta mysteria (commercia) in totius Ecclesiae
confidimus corpore faciendum, quod ejus praecessit
in capite, per eumdem Jesum Christum Dominum
nostrum.
I.
-- Vere dignum. Qui post resurrectionem saeculis
omnibus gloriosam, discipulis suis visu conspicuus,
tactuque palpabilis usque in quadragesimum
diem manifestus apparuit; ipsisque cernentibus est
elevatus in coelum: in id proficientibus per has moras
Ecclesiae primitivis, ut et certius fieret quod credidissent,
et plenius discerent quod docerent. Per, etc.
II.
--Vere dignum. Justa enim nobis exsultatione
laetandum est inter gaudia festivitatis hodiernae, quia
in coelos Ascensio mediatoris Dei et hominum hominis
Jesu Christi, a nostra non est humilitate discessio;
dum et in ea gloria, quam tecum semper habuit,
et in ea natura est, quam suam fecit ex nobis: ac sic
homo dignatus existere est, ut nos divinitatis suae
tribueret esse participes. Propterea, etc.
III.
--Vere dignum. Quia mirantibus angelis, angelorumque
principibus, Rex gloriae, Dominusque
virtutum, resurrectionis beatae primitias, throno tuae
majestatis oblatas, in tua secum dextera collocavit.
Et ideo, etc.
21 Communicantes et diem sacratissimum celebrantes
Ascensionis in coelum Domini nostri Jesu
Christi, sed et memoriam venerantes, etc.
IV.
Item alia. --Vere dignum. Teque suppliciter
exorare, ut mentibus nostris tua inspiratione concedas,
quo Redemptor noster conscendit, attolli, ut secundo
Mediatoris adventu, manifesto munere capiamus
quod nunc audemus sperare promissum, per