PL 56, col. 559

Appendix ad opera S. Leonis Magni (Auctores varii), J. P. Migne

Quarum sanctionum omnes sacerdotes atque levitae
insolubili lege constringimur, ut a die ordinationis
nostrae sobrietati ac pudicitiae et corda nostra mancipemus
et corpora; dummodo per omnia Deo nostro
in his quae quotidie offerimus sacrificiis placeamus. Qui autem in carne sunt,
dicente electionis vase, Deo
placere non possunt; vos autem jam non estis in carne,
sed in spiritu; si tamen spiritus Dei habitat in vobis [(Rom. VIII, 9; I Cor. III, 16; II Cor. VI, 16)]
.
Et ubi
poterit, nisi in corporibus, sicut legimus, sanctis habitare
Spiritus Dei? Et quia aliquanti de quibus loquimur,
ut tua sanctitas retulit, ignoratione lapsos se
esse deflent, his hac conditione misericordiam dicimus
non negandam, ut sine ullo honoris augmento,
in hoc quo detecti sunt, quandiu vixerint, officio

perseverent; si tamen posthac continentes se studuerint
exhibere. Hi vero qui illiciti privilegii excusatione
nituntur, ut sibi hoc asserant veteri lege concessum,
noverint se ab omni ecclesiastico honore,
quo indigne usi sunt, apostolicae sedis auctoritate
dejectos; nec unquam posse veneranda attrectare
mysteria, quibus se ipsi dum obscenis cupiditatibus
inhiant, privaverunt. Et quia exempla praesentia cavere
nos praemonent in futurum, si quilibet episcopus,
presbyter, atque diaconus (quod non optamus)
deinceps talis fuerit inventus, jam nunc sibi omnem
per nos indulgentiae aditum intelligat obseratum;
quia ferro necesse est excidantur vulnera quae fomentorum
non senserint medicinam.
CAP. VIII.-- VIII. Didicimus etiam licenter ac

libere inexploratae vitae homines, quibus etiam numerosa
fuerint conjugia ad praefatas dignitates, prout
cuique libuerit, aspirare; quod non tantum illis qui
ad haec immoderata 252 ambitione perveniunt,
quantum metropolitanis specialiter pontificibus imputamus;
qui dum inhibitis ausibus connivent, Domini
nostri, quantum in se est, praecepta contemnunt.
Et ut taceamus quod altius suspicamur, ubi illud est
quod Dominus noster data per Moisem lege constituit,
dicens: Sacerdotes mei semel nubant: et alio loco:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.