PL 56, col. 870
Documenta juris canonici veteris (Auctores varii), J. P. Migne
integram habeat facultatem. Verum tandiu post
mensem secundum non communicet, donec purgetur.
Si autem ad concilium universale anniversarium
occurrere noluerit, ut vel ibi causa ejus terminetur;
ipse in se damnationis sententiam dixisse judicetur:
tempore sane quo non communicat, nec in sua Ecclesia,
nec in parochia communicet. Accusator
autem ejus, si nunquam diebus causae dicendae
defuerit, a communione non removeatur. Si vero
aliquando defuerit subtrahens se, restituto in communione
episcopo ipse removeatur a communione
accusator; ita tamen ut nec ipsi adimatur facultas
causae peragendae, si se ad diem occurrere non
noluisse, sed non potuisse probaverit. Illud vero, ut
cum agere coeperit in episcoporum judicio, si fuerit
accusatoris persona culpabilis, ad arguendum non
admittatur, nisi proprias causas, non tamen ecclesiasticas,
asserere voluerit.
XXV. De presbyteris, vel diaconis accusatis.
Presbyteri, vel diaconi, si fuerint accusati, adjuncto
sibi ex vicinis locis cum proprio episcopo
legitimo numero collegarum, quos ab eodem accusati
petierint, id est, una secum in presbytero quinque,
in diacono duo episcopi causam discutiant, eadem
dierum et dilationum, et a communione remotionum,
et discussione personarum inter accusatores et eos
qui accusantur, forma servata. Reliquorum autem
clericorum causas etiam solus episcopus loci cognoscat
et finiat.
XXVI. De conjugia [Lege conjugiis] clericorum.
Et ut filii clericorum gentilibus, aut haereticis,
aut schismaticis matrimonio non jungantur.
643 XXVII. De haeredibus clericorum.
Ut episcopus, vel quicunque clerici in eos qui
catholici Christiani non sunt, etiamsi consanguinei
sunt, per donationem rerum episcopi vel clerici nihil
aliquid conferant.
XXVIII. Ut episcopi trans mare non proficiscantur.