PL 57, col. 340

Homiliae (Maximus Taurinensis), J. P. Migne

qua nobis et utilis mors infertur, et vita utilior condonatur;
magna, inquam, hujus gratia sepulturae,
quae et purificat peccatorem, et vivificat morientem.
HOMILIA XLIX. De Passione, et Cruce Domini I.
ADMONITIO.

blanda et perniciosa naufragia incolumis sola servatur.
In hac ergo navi quisquis aut arbori crucis se religaverit,
aut aures suas Scripturis divinis clauserit,
dulcem procellam luxuriae non timebit. Sirenarum
enim quaedam suavis figura 152 est mollis concupiscentia
voluptatis, quae noxiis blandimentis constantiam
captae mentis effeminat. Ergo Dominus
Christus pependit in cruce, ut omne genus hominum
de mundi naufragio liberaret. Sed ut omittamus
Ulyssis fabulam, quae ficta, non facta est, videamus
si quod in Scripturis divinis exemplum simile possumus
invenire, quod Dominus per semetipsum postea
completurus, per prophetas suos ante promiserit.
Legimus in Veteri Testamento [(Num. XXI)] , cum
Moyses sanctus filios Israel de captivitate Aegypti

produxisset, atque idem populus in deserto gravi a
serpentibus incursione laboraret, nec aliqua illis armorum
defensio posset obsistere; tunc sanctus Moyses
divino repletus Spiritu, serpentem aereum affixum
ligno, inter medias morientium erexisse turbas, et
mandasse populo, ut de illo signo spem gererent sanitatis,
atque hac re tantam medicinam contra morsum
aspidum provenisse, ut, quisquis vulneratus in
illam serpentis crucem aut respiceret, aut speraret,
statim remedium salutis acciperet, cujus facti etiam
Dominus in Evangelio meminit, dicens: Sicut Moyses
exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet
Filium hominis [(Joan. III)]
. Unde si affixus serpens
ligno filiis Israel contulit sanitatem; quanto magis
salutem praestat populis Dominus in patibulo crucifixus?

Etsi figura tantum profuit, quantum prodesse
credimus veritatem? Serpens igitur primus crucifigitur:
recte plane, ut, quia primus apud Deum peccaverat
diabolus, primus crucis sententia feriretur; in
ligno enim crucifigitur; rationabiliter factum, ut,
quia homo in paradiso per arborem concupiscentiae
deceptus fuerat, nunc idem per ligni arborem salvaretur,
atque eadem materia, quae causa mortis fuerat,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.