PL 57, col. 428

Homiliae (Maximus Taurinensis), J. P. Migne

fratres, tanto cum honore nominis ejus memoria
per amplissima mundi spatia celebratur; quia
per universum orbem ad firmamentum fidei nostrae
et passio ejus et doctrina profecit.
HOMILIA LXXXI. In natali SS. martyrum Taurinensium Octavii, Adventii et Solutoris.
ADMONITIO.

nec sibi vixerunt, nec sibi sunt mortui; exemplum
enim nobis reliquerunt bene vivendo, conversationis,
tolerando fortiter, passionis. Nam ideo Dominus
per totum mundum diversis in locis pati
martyres voluit, ut tanquam idonei testes nos
praesenti quodam fidei exemplo suae confessionis
urgerent; ut humana fragilitas, quae praedicationi
dominicae auditu longiore vix credit, vel praesenti
oculorum testimonio martyrio crederet beatorum.
Cuncti igitur martyres devotissime percolendi sunt,
sed specialiter ii venerandi sunt a nobis, quorum
reliquias possidemus. Illi enim nos orationibus adjuvant,
isti etiam adjuvant passione; cum his autem
nobis familiaritas est; semper enim nobiscum sunt,
nobiscum morantur, hoc est, et in corpore nos viventes

custodiunt, et de corpore recedentes 263
excipiunt; hic ne peccatorum nos labes assumat,
ibi ne inferni horror invadat. Nam ideo hoc a majoribus
provisum est, ut sanctorum ossibus nostra
corpora sociemus; ut dum illos tartarus metuit, nos
poena non tangat; dum illos Christus illuminat, nobis
tenebrarum caligo diffugiat. Cum sanctis ergo
martyribus quiescentes evadamus inferi tenebras,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.