PL 57, col. 800

Tractatus (Maximus Taurinensis), J. P. Migne

.
. . . . discederet . . . . . populum
Christianum . . . . . . . . . . . . ..
. . . . . . . . . . . . . . . .
Sed dicunt Judaei . . . . . . . . . . ..
. . . . . . . . . . . . . . . .
signum salutis apud nos . . . . . . in signo
Domini omnes pariter masculi feminaeque signantur,
signo Domini signamur in fronte super duos postes
de sanguine Agni Dei, qui tollit peccata mundi, de quo
jam tunc in lege fuerat scriptum; quod in sancto
Evangelio completum esse dignoscitur, quando clamabatis
dicentes: Sanguis 743 ejus super nos et super
filios nostros [(Matth. XXVII)]
. Sed nobis haec salubriter
competit dicere: sanguis ejus super nos et super
filios nostros, vobis ad condemnationem, nobis

vero ad salutem; quia alio vos proposito, alio nos
dicimus intellectu; vos furendo, nos orando; vos insultando,
nos suppliciter postulando; vos ex odio,
nos ex amore; vos ut tristes, nos autem ut semper
gaudentes. Vos latronem elegistis, quia omne animal
ad sibi simile convertitur; nos Domino elegimus servire. Nos ergo,
inquit Apostolus, Domini sumus; vos
secuti estis latronem Domino improperantem, nos
secuti sumus latronem Dominum adorantem et confitentem
in cruce: Domine, memento mei cum veneris
in regnum tuum. Cui Dominus ait: Amen, dico tibi:
hodie mecum eris in paradiso [(Luc. XXIII)]
. O beatum
ipsum latronem, qui tantam repente meruit sanctitatem,
et sub ipsa morte transivit ad lucem. Et ipsi
duo latrones, unus vestram, alter nostram ostendebat

imaginem. Occidistis Dominum, et gratulamini: occidistis
quidem, sed non occidistis, tamen occidistis
voluntate, sed non occidistis in veritate, quia Christus
in aeternum manet. Jacuit quidem corpus in monumento,
sed Christus regnabat in coelo. Non enim
poterat includere . . . . . . . . . . ..
. . . . . . . . . . . . . . . ..
. . . . . . . . . . . . . . . .
non includitur in monumento cum corpore, multo
magis divinitus includi non poterat. Ergo vivit Christus
in aeternum; sicut et sanctus angelus Gabriel dicebat
ad gloriosam Mariam: Regnabit in domo Jacob
in aeternum, et regni ejus non erit finis [(Luc. XI)]
: et
septuagesimo primo psalmo de ipso dicitur: Orietur
in diebus ejus justitia et abundantia pacis. Quando dicebat:

Qui te percusserit in dextram maxillam, praebe
illi et alteram; et ei qui vult tecum judicio contendere
et tunicam tuam tollere, dimitte illi et pallium. Quid
justius, quid utilius, quam impatientem patientia superare,
et damnis potius opprimi quam lucrando peccare!

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.