PL 58, col. 195

Historia persecutionis Africae provinciae (Victor Vitensis), J. P. Migne

extenduntur, quibus eum Dei servorum visitantium
non deesset frequentia videntibus cunctis ingentium
lignorum putrescens soluta est fortitudo.
Miraculum 9 hoc et voce omnium celebratur, et nobis
ille ad quem custodia pertinebat, cum sacramento
testatus est ita fuisse.
XI.
Martyrium complent.
--At ubi Vandalus virtutem
neglexit cognoscere divinam, coepit in domo
ejus vindicatrix ira grassari. Moritur ipse simul et
filii; familiae atque animalium, quaecunque optima
erant, pariter intereunt. Remanens itaque domina
vidua, marito, filiis, et substantia destituta, servos
Christi cognato regis [ al. Sesacni] Sersaoni gratia
muneris offert. Qui cum eos, utpote oblatos, cum
gratulatione nimia suscepisset, filios et domesticos

ejus sanctorum merito male coepit daemon variis motibus
agitare. Ex ordine ille cognatus, ut gestum erat,
suggerit regi. Decernit statim rex cuidam gentili regi
Maurorum cui nomen inerat [ al. Capsum] Capsur,
religandos debere transmitti. Maximam vero Christi
famulam confusus et victus propriae voluntati dimisit;
quae nunc superest virgo, mater multarum virginum
Dei, nobis etiam nequaquam ignota. Pervenientes
autem traduntur memorato regi Maurorum,
commanenti in parte eremi quae dicitur Capra-Picta.
Videntes igitur Christi discipuli multa apud gentiles
illicita sacrificiorum sacrilegia, coeperunt praedicatione
et conversatione sua ad cognitionem Domini
Dei nostri barbaros invitare; et tali modo ingentem
multitudinem gentilium barbarorum Christo Domino

lucraverunt, ubi antea a nullo fama Christiani hominis
fuerat divulgata. Tunc deinde cogitant quid fieret,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.