PL 58, col. 207

Historia persecutionis Africae provinciae (Victor Vitensis), J. P. Migne

quoque fulgentibus, palliorumque velamine ac lampadibus
rutilantem. Et dum laetaretur candore tanti
fulgoris, subito, ait, luminis illius concupiscibilis
exstinctus est fulgor, ac tenebris succedentibus adversarius
naribus natus est fetor: omnisque illa albatorum
turba, expellentibus quibusdam Aethiopibus
minata est foras: ob hoc jugiter lamentans, quod
eam in claritate pristina nequaquam viderit iterum
restitutam. Nam visionem istam nobis praesentibus
sancto retulit Eugenio. Vidit et quidam presbyter
ipsam Fausti basilicam refertam turbis innumerabilium
populorum, et post paululum evacuatam, et repletam
porcorum multitudine atque caprarum. Item
alius vidit aream triticeam ventilationi paratam, granis
adhuc ventilatoris judicio necdum a palea separatis:

et dum ingentis massae, licet confusae, magnitudinem
miraretur, subito ecce turbo veniens tempestatis,
sonivago flatu coepit adventum suum
surgente pulvere demonstrare. Cujus impetu palea
illa omnis omnino volavit, remanentibus granis. Post
haec venit quidam procerus, splendido vultu, habituque
nitido fulgens, qui coepit grana vacua macilenta
atque similagini reproba purgando projicere. Quae diu 16
examinans, vix magnitudinem illius massae, licet
probatae, ad acervum tamen perduxit exiguum. Item
alius ait: Stabat quidam praecelsus super montem,
qui Ziquensis dicitur, et clamabat dextera levaque:
Migrate, migrate. Alius conspexit rugiente coelo atque
turbato sulphureas nubes, ingentes lapides jaculari:
qui lapides dum cecidissent in terram, plus

accendebantur, et majoribus flammis ardebant, atque
intrantes in penetralia domorum, quos invenerant
incendebant. Qui autem vidit, ait, quia cum se in
quodam cubiculo abscondisset, miseratione divina ad
eum flamma non potuit pervenire: reor ut illud propheticum
compleretur: Claude ostium tuum, et abscondere
aliquantulum, donec transeat ira Dei (Isai.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.