PL 58, col. 475
Epistolae (Sidonius Apollinaris), J. P. Migne
mentientes. Absunt lubrici, tortuosique pugillatu et
nexibus palaestritae: quorum etiam viventum luctas,
si involvantur obscenius, casta confestim gymnasiarchorum
virga dissolvit. Quid plura? nihil illis
paginis impressum reperietur, quod non vidisse sit
sanctius. Pauci tamen versiculi lectorem adventitium
remorabuntur, minime improbo temperamento;
quia eos nec relegisse desiderio est, nec perlegisse
fastidio. Jam si marmora inquiras, non illic quidem
Paros, Carystos, Proconissos, Phryges, Numidae,
Spartiatae, rupium variatarum posuere crustas; neque
per scopulos Aethiopicos, et abrupta purpurea
genuino fucata conchylio, sparsum mihi saxa furfurem
mentiuntur. Sed etsi nullo peregrinarum cautium
rigore ditamur, habent tamen tuguria seu mapalia
nostra civicum frigus. Quin potius quid habeamus
quam quid non habeamus ausculta. Huic basilicae
appendix piscina forinsecus, seu si graecari
mavis, baptisterium ab Oriente connectitur, quod
viginti circiter modiorum millia capit. Huc elutis e
calore venientibus triplex medii parietis aditus per