PL 58, col. 761
Contra Maximianum Arianum (Cerealis Castellensis), J. P. Migne
De libera Filii potestate sic docetur. In Evangelio
dicit: Pater, volo ut ubi ego sum, et isti sint mecum [(Joan. XVII)]
.
Non dixit, peto. Non dixit in Evangelio
ad leprosum, peto, sed volo, mundare [(Matth. VIII)]
.
Item in Evangelio ad Petrum, dum se peteret ut ambularet
super aquam, ait Jesus: Veni. Non rogavit,
sed veni dixit. Item ad Chananaeam mulierem dixit: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus
Israel
[(Matth. XV)]
. Gentilis erat mulier, tamen quia
voluit, praestitit beneficium et sanavit filiam ejus, ad
quam se missum non esse dixerat. Non enim ad gentes,
sed ad Judaeos erat destinatus Christus; tunc
dixit: O mulier, magna est fides tua, fiat tibi sicut vis.
Et sanata est filia ejus ex illa hora. Ad quam se missum
non esse dixerat, quare concedebat beneficium
ei? Ergo vides quia quae voluit fecit, non quae alius
imperavit. Item in psalmo de Christo dicit: Omnia
quaecunque Dominus voluit fecit in coelo, et in terra,
in mari et omnibus abyssis. Non dixit, quaecunque petivit.
CAPUT VIII.
Contra id quod dicit: Major est qui generat, minor
est qui generatur. Haec temporibus cognoscuntur,
in Christo autem nulla sunt tempora, per quem omnia
facta sunt. Non est enim ex tempore sempiternus,
qui ante tempora noscitur generatus, sicut legimus
quia Adam a nullo genitus est, et tamen ipse
et filius ejus ambo erant pares et aequales, quia ambo
erant homines. Major et minor temporibus fiunt,
quia unus senescit, et alius crescit. Sed apud Deum
nunquam fuerunt tempora.
Ipsa enim tempora per Filium facta sunt, et nihil in
Deo temporale est. Tolle ergo tempora, et ostende
mihi majorem et minorem. Quemadmodum minor sit
Filius non solum Patre suo, sed et angelis, apostolus
Paulus ad Hebraeos de ipso dicit: Nunc, inquam, modico minus ab angelis minoratum vidimus Jesum.
Quare? Sequitur: Propter passionem mortis [(Hebr. II)]
.
CAPUT IX.
Contra id quod dicunt; Auctor est qui generat, vident
principium. Patri non est auctoritas, ubi voluntas
nulla est. Pater enim nec volens nec nolens genuit,
sed natura. Nam si volens genuit, ergo ipsa
voluntas Patris Filius est, sicut legimus. Quia ipse
est verbum et virtus et sapientia; ipse est et voluntas
Patris. Si aliquando non fuit Filius, aliquando non
fuit Pater, quia Pater esse non potuit, si Filium non
habuisset. Sed sicut Pater aeternus est, ita et Filius
aeternus est, de quo scriptum est: In principio erat
Verbum, et Verbum erat apud Deum; et Deus erat
Verbum, hoc erat in principio apud Deum [(Joan. I)]
.
Non capitur tempore, non habet initium, nec includitur
saeculis. Et in psalmo dicit Filius ad Patrem: Ego semper tecum sum.
Si enim semper cum Patre
fuit Filius, quomodo auctor est Pater, qui ante nunquam
fuit? Item de ipso dicitur, Priusquam fierent
montes, et fingeretur terra, et orbis terrae, a saeculo
usque in saeculum tu es. Si igitur voluntas est Patris