PL 58, col. 768
Contra Maximianum Arianum (Cerealis Castellensis), J. P. Migne
Spiritus veritatis, quem mundus non potest accipere,
quia mundus non videt eum, nec cognoscit eum:
vos autem cognoscitis eum, quia apud os manebit, et
in vobis erit.
In Canticis Christum dicit esse Regem;
cum Ecclesiam loquitur: Introduxit me rex in cubiculum
suum, exsultemus et jucundemur in te. Item similitudines
auri faciemus tibi cum distinctionibus
argenti, quousque rex sit in recubitu suo. In Ecclesiastico:
quia innumerabilis est magnitudo Dei. Unde
docetur quam blasphemi sint in Trinitatem Dei qui
separando gradibus ac numeris suadenda aestimant:
et quis investigavit magnitudinis ejus imperium, et
magnitudinem ejus quis denumeravit? In psalmo XXVII,
similiter de Sapientia, quae est Filius Dei, dictum
est: quia sapientiae ejus non est numerus: Magnus
Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiae
ejus non est numerus. Propositionibus istis Maximinus
Arionita nihil valens ad respondendum, differebat de
die in diem. Cerealis vero dixit illi, qui intererat,
cui erat injunctum: Propositis ab eo quaestionibus
adjuvante Deo respondi, cur meis propositionibus
non respondet? Supra memoratum igitur Maximinum,
cui erat injunctum, cum conveniret, tacuit. Et
ait Cereali: Vade tibi in propriam Ecclesiam, quia
conventus a me Maximinus noluit respondere, hinc
intelligitur quia non valuit, ubi tacuit, et tuis propositionibus
respondere noluit. Jam inter vos Deus
audit.