PL 58, col. 791

De gratia Dei et libero arbitrio (Faustus Rhegiensis), J. P. Migne

propheticum illud implebitur: Malignus, inquit, nocet, cum se commiscuerit justo.
Auri species primo
colore praefertur, sed plumbi vilitas intrinsecus latere
deprehenditur. Quomodo si sub praelato mentiti
civis habitu subito hostis appareat, aut si se inimici
dolosa subtilitas transfiguret in angelum lucis, ita
sub pietatis fronte gentilitatis malum, et intra gratiae
vocabulum, absconditum erit fatale decretum. Si
ergo unus ad vitam, alter ad perditionem (ut asserunt)
deputatus est (sicut quidam sanctorum dixit),
non judicandi nascimur, sed judicati. Neque ulla
sibi juxta haec poterit aequitas constare judicii. Nam
si nihil Deus famulo dedit, a famulo quid reposcit?
CAPUT V. Legis opera destruuntur, et gratiae commendantur, vel contra hoc quod indoctissime testimonia pro solius gratiae assertione proponunt.

Legimus, inquiunt, ad Romanos: Si enim Abraham
ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud
Deum [(Rom. IV)]
. Item: Ei autem qui operatur, merces
non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum [(Ibid.)]
.
Ei autem qui non operatur, credenti autem
in eum qui justificat impium, reputatur fides
ejus ad justitiam. Addunt etiam: Si autem gratia non
ex operibus, alioqui gratia jam non est gratia [(Rom.
XI)]
. Quibus respondendum est, duo esse genera
operum, quorum unum post adventum Domini removetur,
aliud improbatur. Nam dicendo: ei vero
qui non operatur, credenti autem in eum qui justificat
impium, reputatur fides ejus ad justitiam, aperte

fidem legis operibus anteponit. Neque enim apostolorum
testimonia compugnantia et contraria sibi
esse dicemus, cum alius apostolus dicat: Fides sine
operibus mortua est [(Jac. II)]
. Et iterum: Ostende mihi
fidem tuam sine operibus, et ego ostendam tibi operibus
fidem meam. Tu credis quoniam unus Deus est, bene
facis; et daemones credunt et contremiscunt. Item: Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides
sine operibus mortua est.
Sed nec ipse doctor gentium
Paulus diversus sibi et contrarius apparebit ita
dicens: In omnibus exhibeamus nosmetipsos, sicut Dei
ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus,
in angustiis, in plagis, in carceribus, in
seditionibus, in laboribus [(II Cor. VI)]
. Et iterum: Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum

suum laborem
[(I Cor. III)]
. Quae imperitis et indoctis,
et his qui veritati obstinato spiritu reluctantur, discordantia
videbuntur. Verum juxta catholicam regulam,
opera legis evacuantur, quae secundum litteram
sunt, et ea quae post gratiam comitante gratia
gerenda sunt, asseruntur. Videamus si hoc ita esse
rebus ipsis approbare valeamus. Opera legis destrui
legimus, cum Judaeorum comprimit elationem dicens: Ubi est,
inquit, gloriatio tua? exclusa est. Per
quam legem? factorum? non, sed per legem fidei. Arbi
ramur enim justificari hominem per fidem sine operibus
legis [(Rom. III)]
. Similiter et ad Galatas dicit: Scientes,
inquit, quod non justificatur homo ex operibus
legis, nisi per fidem Christi Jesu, nos in Christo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.