PL 58, col. 793
De gratia Dei et libero arbitrio (Faustus Rhegiensis), J. P. Migne
summi Apostoli [(Eph. II)] doctrinam armis impii
erroris insurgere, et Christo qui intra eum loquitur
contradicere. Dumque laboris servitium et orandi
causas adimis, januam salutis humano generi intercludere
te agnosce. Et dum Pelagii impietatem
nescis refugere, ad Manichaeorum dogma pestiferum,
qui liberum arbitrium totum denegant, te intellige
declinare.
CAPUT VII. Quomodo intelligendum sit: « Gratia, inquit, salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei enim donum est, non ex operibus, ne quis glorietur; » ubi et fides intra opera numeratur, et cibus legis perire, cibus gratiae manere describitur.
Sicut inter opera legis, et fidei desidiae amicus, et
discretionis ignarus, ab intelligentiae tramite deviasti,
ita inter duo gratiae tempora persuasionem tuam pessimum
ducem secutus, lucentem catholicae fidei regulam
perdidisti. Tempus gratiae, quo redempti sumus,
merita hominum non exspectavit, opera penitus
non quaesivit, sola Deus fidei nostrae devotione contentus
fuit, secundum illud Apostoli: Credidit Abraham
Deo, et reputatum est illi ad justitiam [(Gal. III)]
,
sicut et alio loco dicit: Justus autem ex fide mea vivet,
quod si subtraxerit se, non placebit animae meae [(Hebr. X)]
;
justum eum et ex fide vivere asseruit, quia
ei fidem et justitiam quaerenti contulisse se meminit.
Sed dicendo: Quod si subtraxerit se, cum ad devia
voluntarius declinavit, non periit quasi derelictus,
qui se ingerenti misericordiae subtraxit ingratus.
Item ad Hebraeos: Credere autem oportet accedentem
ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator fit.
Quam bene et Domini officium conjunxit et famuli,
dicendo, et inquirentibus se remunerator fit. Sicut
enim ad Deum largitio remunerandi, ita ad hominem
devotio respicit inquirendi. Sed dicis fidem ipsam
omnibus posse competere. Non mirum si homini, ad
quem denegas opera pertinere, etiam fidem studeas
derogare, quam manifestum est inter opera deputari,
sicut habemus in Evangelio: Operamini non cibum
qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam [(Joan.
VI)]
; ubi cibus, id est, intellectus litterae perire, cibus
vero gratiae, id est fides permanere, describitur, et
ita continuatus sermo consequitur: Dixerunt ad eum
Judaei: Quid faciemus ut operemur opera Dei? Respondit
Jesus et dixit eis: Hoc est opus Dei ut credatis
in eum quem misit ille. Advertis quia nihil in famulatu
Dei sine opere geritur, quando et is qui credere
videtur operatur? Item in Apostolo. Neque circumcisio
aliquid valet, neque praeputium, sed fides quae
per caritatem operatur [(Gal. V)]
. Similiter et ad Thessalonicenses
secunda, Dignetur vos vocatione sua Deus
et impleat omnem voluntatem bonitatis, et opus fidei in
vobis [(II Thess. I)]
. Et de Abraham in epistola apostoli
Jacobi: Vides quia fides cooperabatur operibus illius, et
ex operibus fides consummata est [(Jac. II)]
. Geminum hic
officium recognosce, et operationis, et fidei. Gratia,
inquit, salvi facti estis per fidem [(Eph. II)]
. Prima itaque
vocatio compendium fidei requirit a nobis, sequentis
vero temporis gratia redemptis, ablutis, innovatis,