PL 58, col. 797

De gratia Dei et libero arbitrio (Faustus Rhegiensis), J. P. Migne

corde dicere auderet quando universitas generis humani
uno serpentis morsu percussa languebat? Una
est ergo spes sanitatis infirmo, si se coram medico
agnoscat infirmum. Dignum vero est ut remedio careat,
qui aegritudinem suam scire dissimulat. Et propterea magis gaudii erit angelis in coelo super uno
peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta
novem justis, qui non indigent poenitentia
[(Luc. XV)]
.
Quis non hoc loco vere justos esse credat hos qui
non indigent poenitentia? Sed nemo magis eget salute
quam qui se non intelligit indigere. Et ideo magis
verus ille pastor exsultat super una ove quae ab errore
revocata est, quam super nonaginta novem ovibus
quae non erraverunt. Et quis eo mortiferi erroris
malo esse possit immunis cum propheta testetur:
Omnes nos quasi oves erravimus; unusquisque in viam
suam declinavit
[(Isai. LIII)]
? Quam dolenda caecitas
Judaeorum viam negato Salvatore perdiderat, et
errorem suum scire nolebat. Hic ergo sermo divinus
sub appellatione justorum, sine praejudicio
sensus alterius magis Judaeorum notat atque increpat
arrogantiam. Nam cum denarius et centesimus numerus
justos perfectosque designet, nonus et nonagesimus
injustos et peccatores ipsa imperfecti numeri
ratione designat. Itaque hoc loco Judaei elationem,
qui se ex lege justificans, Redemptoris
misericordiam repudiaverat, Apostoli doctrina castigat
dicendo: Non volentis. Quia in humili Christiano
ipsa obedientia et subjectio cursus est et ascensus,
in Judaei elatione lapsus est et decursus. Non, inquit,
volentis neque currentis.
Quomodo vox ista pertinere
potest ad fidelem et Christi legibus subditum,
ad quem dicitur: Et in lege Domini fuit voluntas
ejus; et quod praefati sumus: Si quis vult post me
venire; et, Voluntarie sacrificabo tibi, Domine; et, Qui
voluerit animam suam salvam facere, perdet illam; et
qui perdiderit animam suam propter me, inveniet illam?
Vide quam magnum opus et quam arduum perpendae
et in veniendae animae etiam in hominis voluntate constituit.
Et propterea ita conclusit: Filius enim hominis
venturus est in gloria Patris sui, et tunc reddet
unicuique secundum opera sua. Adverte quia dum
dicit opera sua, salutem hominis non in praedestinatione
factoris, sed operatione famulantis largitor gratiae
collocavit. Ergo hic non conditio hominis, sed

conversatio designatur; et ideo alio loco dicit: Omnes
stabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque
propria corporis, prout gessit, sive bonum sive malum [(Rom. XIV)]
.
Agnosce hoc loco non aliena generis vel
originis mala, sed propria corporis gesta novissimo
discutienda judicio. Quapropter ex homine qui in
Christo renatus est, non quod natus est, sed quod
operatus est. Si ergo actus hominis non est etiam
voluntatis, quomodo dicit: Si volueritis et me audieritis,
bona terrae comedetis [(Is. I, 19)]
? Itaque conditor
utriusque, id est, exterioris hominis Deus, sicut potentia
sua corporis humani membra disposuit, ita ordinatione
sua ministerium usumque membrorum, homini
agere ac dispensare permisit. Et sicut dextram in omni

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.